Monumenta Corbeiensia, Nr. 123, S. 223
Reverendo patri et amico W(ibaldo) Dei gratia Sancti Re- 1148 macli venerabili abbati et eiusdem aecclesiae priori omnique oct' conventui frater 0(do) eadem gratia Beati Remigii1 humilis mi- nister, sicut cedrum Libani multiplicari in domo Domini.
Cum nobis sit insolitum, maxime fratribus et amicis nostris, aliquod sinistrum insinuare vel mandare, tamen, quoniam ter- minos Domini nullius est terminare, mandamus, fratrem Ste- phanum, nostrum monachum et vestrum, hominem exisse", qua- tinus ei sicut et nos obsequium persolvatis et domui vestrae, que nunc caret provisore, de cetero provideatis. Depositum vero illius, quod ipso dictante supra pectus eius scriptum est, in istis plicatum litteris vobis transmittimus. Valete. Pridie Idus Octobris obiit Stephanus monachus professus Sancti Remigii Francorum apostoli.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 123, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/b5bb561a-f183-4b5b-bbef-c660505ce4f7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success