Monumenta Corbeiensia, Nr. 390, S. 562
1153 In nomine Domini amen. Haec est forma concordiae et FebrMnT conventionis inter domnum papam Eugenium et domnum regem Romanorum Fridericum constituta, mediantibus cardinalibus Gre- gorio sanctae Mariae trans Tyberim1, Ubaldo sanctae Praxedis, Bernhardo sancti Clementis, Octaviano" sanctae Ceciliae, Rollando sancti Marci, Gregorio sancti Angeli, Widone sanctae Mariae in porticu, abbate Brunone de Caravalle* ex parte domni papae; Anselmo Havelbergensi, Herimanno Constantiensi episcopis, Outhelrico de Lenceburch, Widone Werra, Widone Blandratense comitibus ex parte domni regis.
Domnus siquidem rex iurare faciet unum de ministerialibus regni in anima regis, et ipse idem manu propria data fide in mann legati domni papae promittet: quod ipse nec trevam nec pacem faciet cum Romanis nec cum Rogerio Siciliae sine libero consensu et voluntate Romanae aecclesiae et domni papae Eugenii vel successorum eius, qui tenorem subscripte concordiae tenere cum rege F(riderico) voluerint; et pro viribus regni laborabit Romanos subiugare domno papae et Romanae aecclesiae, sicut umquam fuerunt a centumb annis" retro. Honorem papatus et regalia beati Petri, sicut devotus et specialisA advocatus sanctae Romanae aecclesiae, contra homines pro posse suo eidem con- servabit; et defendet, quae nunc habet; quae vero nunc non habet, recuperare pro posse iuvabit et recuperata defendet. Grecorum quoque regi nullam terram ex ista parte maris con- cedet; quodsi forte ille invaserit, pro viribus regni, quantocius poterit, ipsum eicere curabit. Haec omnia faciet et observabit sine fraude et malo ingenio.
Domnus vero papa apostolicae auctoritatis verbo una cum predictis cardinalibus in presentia prescriptorum legatorum domni
a. Oct. r. b. centis c. c. sequitur ct sed lUletum. d. spuabs c.
1. is presbyter card. in una bulla d. d. 2 Ian. 1153 testis comparet (v. Reg. pont. Rom. p. 616). 2. Chiaravalle, prope Mediolanum.
WIBALDI EPISTOLAE 407. 408. 547
regis promisit1 et observabit: quod eum sicut karissimum filium 1153 beati Petri honorabit; et venientem pro plenitudine coronae suae Febr. in. sine difficultate et contradictione, quantum in ipso est, in im- peratorem coronabit; et ad manutenendum atque augendum ac dilatandum honorem regni pro debito officii sui iuvabit. Et qui- cumque iusticiam et honorem regni conculcare aut subvertere ausu temerario presumpserint, domnus papa, a regiae dignitatis dilectione premonitus, canonice, ad satisfactionem eos commonebit; quodsi regi ad apostolicam admonitionem de iure et honore regio iusticiam exhibere contempserint, excommunicationis sen- tentia innodentur. Regi autem Grecorum ex ista parte maris terram non concedet; quodsi ille invadere presumpserit, domnus papa viribus beati Petri eum eicere curabit.
Haec omnia ex utraque parte sine fraude et sine malo in- genio servabuntur, nisi forte libero et communi consensu utrius- que immutentur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 390, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/bdcd7cc0-1e3a-4d56-a94a-48764e8c6da4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success