Monumenta Corbeiensia, Nr. 112, S. 210
1148 Frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia ca- tholica, dilecto filio suo G. aurifici salutem et benedictionem.
Solent homines artis tuae frequentius non observare pro- missa, dum plura ad operandum recipiunt, quam perficere pos- sunt; radix omnium malorum cupiditas. Set tuum nobile inge- nium, tuae alacres et illustres manus omnem falsae sponsionis notam effugient. Artem tuam fides commendet, opus tuum ve- ritas comitetur, sponsio tua effectum obtineat, promissio tua tempori respondeat. Et haec quidem de promissi tui obligatione admonenda putavimus, quoniam de dolo et falsitate nulla su- spicio est in tam elegantis ingenii domicilio. Quorsum haec? Videlicet ut operibus nostris, quae tibi facienda iniunximus, studiose insistas, nec aliqua interim assumas, quae perfectionem nostrorum impediant. Scis, nos esse currentis et celeris desi- derii; et id, quod volumus, statim volumus. Seneca de bene- ficiis: Bis dat, qui cito dat. Posthac tibi prolixius scribere intendimus de cura et provisione domus tuae, de regimine et ordinatione familiae tuae, de observatione et disciplina uxoris tuae. Vale.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 112, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/46598286-d58a-45cb-b435-71f12539f035/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success