Monumenta Corbeiensia, Nr. 171, S. 312
1149 Reverendo patri suo et domino G(eraldo) sanctae Sollem- niacensis aecclesiae venerabili abbati et fratribus ibidem Deo mili- tantibus frater Guibaldus Dei gratia ecclesiae beati Remacli servus, quae est in Stabulaus, salutem in eo, qui mandat salutes lacob*.
Literae vestrae ad nos per pueros vestros perlatae vestrae prosperitatis et sospitatis indices fuerunt; quae tanto nos pro- pensiore gaudio repleverunt, quantob per ipsas fuimus certiores,
a. pus c. b. qaato c.
1. Bernhardo. 2. dioeo. Lemovicensis. 3. Ps. 83, 8. 4. Ps. 43,5.
WIBALDI EPISTOLAE 176. 177. 297
quod fides vestra, qnae per dilectionem operatur, firmissime tenet 1149 et nullatenus dubitat, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum esse et a patre luminum descendere1. Le- vastis siquidem oculos vestros in montes, unde venit auxilium vobis', quando religiose de communis patris et patroni nostri, sanctissimi videlicet confessoris Christi Remacli, meritis cogitan- tes, eius patrocinio estis assecuti, quod communia peccata pre- pedire videbantur. Et licet eruditio vestra et devotio abunde intelligat, eisdem studiis conservandam esse prosperitatem, quibus eam adepti estis, tamen nostra sollicitudo non arbitratur esse otiosum, si et vos filiali et intimo affectu commoneamus et vos in id ipsum supplicibus votis adinvemus. Nam vestra prospe- ritas nostra est; et in tantum sunt nobis omnia vobiscum com- munia, ut nichil alienum, nichil segregatum iudicemus, nisi quan- tum intervallis locorum, quibus valde invidemus, spacio longiore distamus. Et quoniam de nostrarum rerum habitudine pia vos animi anxietas permovet, sciat vestra sinceritas, quod in labore hominum sumus et cum hominibus flagellamur", quia, tantarum et tam remotarum rerum procuratores, numquam vel raro abs- que vexatione tempus preterire possumus. Ceterum res nostras Deo propitio per merita et intercessionem venerandi pastoris et patroni nostri Remacli moderante, summa rerum salva est, licet de partibus aliquantulum depereat; nosque in persona sani et incolumes sumus et vestri in veritate amatores. Remittetis nobis circa tempus autumnale cecum vestrum latorem presentium, cui etiam ductorem viae prebebitis; et per ipsum nobis quatuor cuniculos, duos videlicet mares et duas feminas, mittetis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 171, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/bf477cef-d396-45ed-918e-0ebe4a39a7f7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success