Monumenta Corbeiensia, Nr. 412, S. 582
1154 Anastasius episcopus" servus1 servorum Dei dilecto filio Febr. 7 corDeiensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.
Semper apostolica sedes aecclesiarum prelatis, quos am- pliori sibi caritate devinctos agnovit, abundantiorem honorem inpendit et eorum honestis peticionibus faciliori concurrit assensu. Inde est, quod antiqua devotione, quam erga sedem apostolicam dinosceris habuisse, inducti et quorundam fratrum nostrorum pre- cibus inclinati, usum anuli ex assueta benignitate apostolicae sedis in vita tua tibi tantum duximus indulgendum. Et in ar- gumentum nostrae dilectionis anulum quoque tibi per dilectum
a. apprehensum c. b. emiscti c. c. acn c. d. sudalicorum c. e. episcopus om. cod. f. servus servus servorum cod.
WIHALDI EPISTOLAE 430. 431. 567
filium nostrum G(erhardum) diaconum cardinalem1, qui ad partes 1154 Teutonici regni pro utilitatibus aecclesiae a nobis transmittitur, destinamus. Tua ergo devotio cum tanta gratiarum actione be- neficium istud accipiat, ita te semper exibeas in sacrosanctae matris tuae Romane aecclesiae veneratione ferventem, ut et nos hoc caritatis et benivolentiae signum tibi gaudeamus inpensum et tu ad alia beneficia promerenda omni tempore debeas idoneus inveniri. Data Laterani 7 Idus Februarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 412, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c12f7f6f-7928-428e-abb7-b61623afd503/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success