Monumenta Corbeiensia, Nr. 411, S. 582
1153 Karissimo suo domino Dei gratia abbati Stabulensi W(i- baldo) A. suus, quod suus, salutem cum fideli servitio.
Quantas possum magnitudini vestrae gratias refero, quod eam, quam a patre luminum accepistis, benignitatem cum ad omnes more vestro porrigatis, speciali tamen et continuata gratia utiliter et officiose ad meam usque parvitatem extenditis. Ea- propter beneficiis vestris admonitus et cor pro corde, cum vobis placuerit, fideliter exhibiturus, rogo, ut illud domni regis munus, quod opera vestra mihi collatum est, set necdum appensum' vel numeratum, ab Emischoneb comite de Liniges districto etiam, si opus fuerit, mihi adquiratis. Indecorum etenim mihi est et obtrectatoribus meis risum generat, si, quod exacto tempore ha- bere debui, sepius frustra repetam. Ad haec, si omnia recte apud vos et prospere aguntur, sic est, ut volo. Rescribite mihi de statu vestro, si placet; quia, sicut vobis mihi scribere non est onerosum, sic scripta vestra iocunda mihi recipere nec inu- tile est nec inofficiosum. Salutat vos magister Ach." , comes sacrarum largitionum et sodaliciorumd iocundorum. Salutat vos Hugo clericus et socius noster.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 411, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c26aec81-01a8-4126-8c5f-2beb3ade43bd/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success