Monumenta Corbeiensia, Nr. 259, S. 413
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio W(i- 1150 baldo) Corbeiensi abbati salutem et apostolicam benedictionem. Inn'24
Litteras1 dilectionis tuae debita benignitate suscepimus; et quia pro matre tua sancta Romana aecclesia tanquam devotus filius attentam sollicitudinem geris, gratum nobis est, et devo- tionem tuam in Domino collaudamus. Pro Caminatensi vero aec- clesia, sicut rogasti, et de" eis, qui bona eius auferre dicuntur, Mindensi episcopo scripsimus; set pro causa, quam nobis tuis
a. de addidi.
1. cp. 251 supra p. 374.
398 WIBALDI EPISTOLAE 269. 270.
1150 litteris intimasti, reconciliari non debet, quoniam nec violentia nec pravo studio contigit. Bremensi quoque archiepiscopo iuxta peticionem tuam pariter scripsimus; et in caeteris, in qui- bus secundum Deum possumus, preces tuas libenter admittimus. Coloniensi autem archiepiscopo iccirco nostra scripta non misi- mus, quia, veniens ad nos, plenitudinem sui officii minime repor- tavit. Tua itaque interest, karissime fili, ut de honore ac pro- fectu aecclesiae Dei et regni, sicut bene cepisti, ita effectu pro- sequente invigiles, quatinus et beati Petri gratiam et nostram merearis benivolentiam ampliorem. Data Albe 8 Kal. Iulii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 259, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/53888ae1-7319-4582-bcff-f42d3f149940/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success