useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 62
Signature: 62

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
65. Wibaldus Iohanni cardinali se excusat, quod non prius eum adierit, eumque protectionem rogat. (M. 50.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 62, S. 157
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 62, S. 157

    Graphics: 
    x

    Reverendo patri suo et domino Iohanni" sanctae Romanae 1147

    ecclesiae cardinali presbitero* frater W(ibaldus) Dei gratia id quod c'Dec

    est, se ipsum et sua.

    Habetis reum confitentem, date queso veniam, non equidem

    erroris, non negligentiae, quae remota sunt a sapientia — quam

    i

    a. insistis c. b. portio c. c. conting c. d. nullo c. e. Ioi oddidit manus posterior.

    1. tit. S. Susannae. 2. immo diacono S. Mariae novae.

    142 WIBALDI EPISTOLAE 65. 66.

    1147 etsi non habemus, tamen eam diligimus — set date veniam igno-

    :. Dec. . .... . . ,

    rantiae, quae m hac mortahtate purgatissimis etiam ammis lon- ginqua esse non potest. Et hic quidem propinquior ad miseri- cordiam purgationis modus est. Set quid laboramus, cum pro- pitium iudicem habeamus? Quem sane non timemus pro eo, quod ex officio sedis suae catholicae ecclesiae custodiam et canonicae litis arbitrium habet, set pro eo diligimus, quod nepos est summi quondam pontificis papae Lucii, qui nos ante suppremum pro- vectionis gradum unice dilexit et, in apostolatus culmine con- stitutus, aeoclesiam nostram et nos magnifice honoravit. Qui vivens a nobis demeruit, si homines sumus, ut non solum carnem ipsius et sanguinem et, quecunque dilexit ipse, diligamus; verum aliquas forte reliquias vel monimenta de suis artissima caritate amplectamur. Estis itaque noster propria quadam et speciali possessionis iusticia; recipite in fidem vestrum hereditario iure clientem, familiae vestrae cultorem, provehite personam, defen- dite causas, quae, Dei nos protegente gratia, non de criminibus sed de incrementis ecclesiae nostrae oriuntur. Tueatur nepos, quem avunculus dilexit; protegat ab ipso ordinatus, quem ille provexit, servet presbiter cardinalis iudicium summi pontificis, ut nullis concussionibus eum fatigari pennittat, quem ille diguum honore iudicavit. 0 quanta verae dilectionis fiducia in ipso in- eunde familiaritatis immo noticiae primordio! Ita vobiscum se- cure et liberaliter loquimur, sicut cum illo, illo inquam vestro avunculo sermocinari consueveramus, cuius intima amicitiae gratia viginti et eo amplius annis sine offensione usi et, ut minus usi- tate set verius dictum sit, fruiti sumus. Verum vobis in clau- sula dicimus: Non amamus vos, quia tantus estis, sed quia de tanto estis.

    66. lohannes cardinalis Wibaldo benigne respondet. (M. 51.) . 1147 Reverendo in Christo patri Wibaldo Dei gratia Corbeiensi

    :. Dec.

    et Stabulensi venerabili abbati Iohannes eadem gratia Sanctae Mariae novae diaconus cardinalis salutem cum sinceritatis affectu.

    WIBALDI EPISTOLAE 66. 67. 143

    Ex litteris vestris percepimus, vos instanter veniam postu- 1147

    c. Dec

    lare, quod" sollicitius et maturius ad noticiam nostrae humili- tatis non propinquius accessistis, personam videlicet, quam do- minus meus papa Lucius tanto affectu dilexit et quam tandiu fovit et cui usque ad finem vite suae, sicut nos ipsi vidimus et vos scribitis, in nullo defuit. Huic accedit, quod domnus Guido Florentinus in discessu suo a nobis ex singulari et precipua kari- tate, quam nobiscum et vobiscum intimo affectu gerit, vos cau- sasque vestras nobis precipue commendavit. Inde fuit, quod a vobis non rogatus, non sollicitatus, causas vestras tanquam pro- prias hucusque proteximus, defendimus, sustulimus, et ubi nullae preces porrectae sunt, nos porreximus. Denique si nulla alia causa esset, in vobis tamen est Deo concedente tanta prudentia, ut ex vobis teneri et stricte amplecti debeatis, qui ecclesiae Ro- manae sapienter et efficaciter semper astitistis. Concessa igitur quam postulatis venia, gratiam vestram et singularem dilectio- nem, quam offertis, utrisque ulnis amplectimur, et presentiam nostram pro vestra et, si plus possumus, vobis per omnia pro- mittimus, et sicut eam specialiter vendicatisb.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.