useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 48
Signature: 48

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
49. Corbeienses cum S. abbate in gratiam revertuntur. Monent, ut Wibaldo opituletur. (M. 74.) a. eie cod.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 48, S. 142
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 48, S. 142

    Graphics: 
    x

    1147 Reverendo in Christo patri et fratri karissimo S. abbati frater E. prior et ceteri fratres Corbeienses fraternam dilectionem.

    Petitionem vestram, quam mediante karissimo patre et do- mino nostro Wibaldo abbate nostre parvitati optulistis, debita reverentia suscepimus, et quicquid in nos scienter vel ignoranter deliquistis, absque simulatione remisimus; et nostrae societati arctius incorporatum, diligere et honorare et exiguis orationibus nostris participare vos et desideramus et concedimus. In ad- ventu enim predicti patris nostri ad nos omnia inimicitiarum semina penitus extincta sunt, quoniam inter illos, quos dissen- sionis procella disiecerat, ipse se medium, tanquam bonus an- gularis lapis, vere caritatis et discretae humilitatis glutiuo inter- 1. Emanuele imperatore.

    WIBALDI EPISTOLAE 49. 50. 127

    posuit, et filios Dei, qui in longinqua regione discordiae adeo 1147 remoti et alienati erant, in unum intimae dilectionis corpus con- gregavit. Cui pro utilitate et reformatione nostri monasterii in- defesso studio laboranti vestra industria pro nostrae dilectionis et peticionis intuitu singulari, ut vestram prudentiam decet, con- stantiae et officii amore assistetis.

    50. Corbeienses Stabulensibus de Wibaldo abbate sibi concesso gra- tias agunt. De mutua fraternitate instituenda addunt. (M. 45.) Dilectis et semper diligendis dominis et fratribus, sanctae 1147 Stabulensis ecclesiae filiis, fratres Corbeienses intimam dilectio- Iul' nem verae fraternitatis et devotissimum munus assiduae orationis.

    In hoc cognovimus, reverendi patres et domini, quod ka- ritas Dei diffusa" est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis1, quia fratres et proximos vestros, nos sci- licet, in tantum dilexistis, in tantum laboribus et tribulationibus nostris compassi estis, ut, quod carius inter vos et melius ha- buistis, nobiscum participaveritis; et eum, qui noverat inter vos sanare contritos corde et alligare contritiones eorum*, in tem- pore tribulationis nostrae, ut et nostris calamitatibus subveniret, ad nos, multo desiderio adventum eius expectantes, miseritis. Unde immensas gratiarum actiones vestrae bonitati referimus. Et eundem dilectissimum patrem et dominum nostrum strenue pro ecclesia nostra laborare et multos in ea labores industria sua, sicut fortis armatus quib custodit atrium suum", iam evi- cisse, plures adhuc si vixerit evicturum, vobis iocunde et me- moriter cum gratiarum actione enarramus et, ut in his vestra fraternitas nobis congratuletur, obsecramus. Siquidem conventum nostrum, qui iam a multis retro temporibus dissensione non parva laboraverat atque in multis locis eadem agente discordia dispersus erat, in fraternam pacem atque in claustrum sicut pius pastor revocavit, et que in ordine nostro dilapsa erant, attento studio reformavit, ut iam illud antiquum decus, illam

    a. d. e. t. c. n. p. s. s. q. d. e. nob. c. b. q c. a. s. cod.

    I. Rom. 5, 5. 2. Ps. 146, 3. 3. Luc. 11, 21.

    128 WIBALDI EPISTOLA 50.

    1147 solidam nostrae religionis observantiam reflorescere videamus et nostram Corbeiam in vera sua ymagine recognoscamus. Preterea possessiones, quas Heinricus ille, quem venerabilis legatus apo- stolicae sedis domnus Thomas cardinalis iudicio Spiritus sancti canonice deposuit, alienaverat, quae centum fere mansos bonae ac fertilis terrae excedebant, ad integrum recollegit et utilita- tibus monasterii restituit. Pro huiusmodi beneficiis et aliis si- milibus vel maioribus, que adhuc ab eo speramus, Deo et vobis, tanti patris largitoribus, gratias referimus. Quem in tempore quidem electionis suae propter spem et bonam famam dileximus, nunc autem propter rem et collata in nos beneficia, ut virum omni dilectione dignum, unanimi et intima devotione diligimus. Audivimus a dilecto fratre nostro Heinrico1, presentium latore, et a domno W(altero), tunc temporis nostro priore, et a prepo- sito* fratre R(einhero), quod eos per aliquot dies morantes apud vos* benigne et honeste tractaveritis, et eis inter alias humani- tates fraternitatem et societatem inter vos, quemadmodum uni de vobis, concesseritis. Super his quoque gratias vestrae benigni- tati referimus. Verbum vero, de quo et nos vobis scripsimus et ipsi vobiscum tractaverunt, verbum inquam eiusdem frater- nitatis et societatis, ut videlicet vestra et nostra sit una in Christo ecclesia, inter nos unanimiter convenimus ", et quatinus id ipsum vestrae unanimitati placeat, obnixe rogamus. Hanc unitionem duarum ecclesiarum per dilectum dominum et patrem nostrum fieri exoptamus*; vobisque per eum debita fraternitatis secun-

    a. eie cod.

    1. monacho Stabulensi. 2. Eresburgensi. 3. revertentes Meldis, ubi papam Wibaldi causa diebus 10—22 Iunii 1147 adierant. V. ep. 46 supra p. 123 et ep. 150 infra. — Itaquc hanc Corbeicnsium epistolam mense Iulio 1147 scriptam esse reor, Wibaldo ad bellum Slavicum profecto. 4. Hanc fraternitatem paullo post confectam esse, docct relatio, post Wi- baldi mortem manu saec. XII posita in fol. 20 cod. membran. quondam Corbeiensis, hodie Monasteriensis signati I. A. 133. Est autem haec: „Nomina fratrum nostrorum Stabulensium, quorum tempore Sta- bulaus et nova Corbeiensis aecclcsia in plena fraternitate et una eademque societate magno utrimque studio et pari voluntate convenerunt, eo vide- licet tenore, ut in utralibet aecclesia omnia debita orationum, quae propriis fratribus utriusque congregationis debentur, tam vivis quam defunctis fra-

    WIBALDI EPISTOLAE 50. 51. 129

    dum nostram consuetudinem promittimus, ita ut nos vicissim a 1147 vobis debita fraternitatis secundum vestram consuetudinem re- cipiamus, et si quis preterea fratrum de alterutra ecclesia propter vitia sua eiectus fuerit, usque ad reconciliationem suam ab alter- utra ecclesia materne confoveatur et conservetur.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.