Monumenta Corbeiensia, Nr. 234, S. 376
1150 Reverendo patri suo et domino E(ugenio) uni et universali Hut' pape frater W(ibaldus) Dei et vestra gratia id, quod est" in ecclesia catholica, devotionem filii et obedientiam servi.
Cum essemus in domo incliti et victoriosissimi filii vestri C(onradi) Romanorum regis apud Nuremberg castrum eius", pe- tierunt a nostra parvitate canonici ecclesie sancti Bartholomei, que est in suburbio civitatis Leodiensis, ut sanctitati vestre sug- gereremus causam quandam ecclesie sue, que nobis presentibus in synodo Leodiensi de ecclesia in Marcha et ecclesia in Nameka acta est et usque ad debitum finem iudicata. Que cum recenter tractata fuisset*, misimus eam reverendo patri nostro abbati Clu- niacensiad quem eadem ratio spectare videbatur; eamque scri- pturam, in scedulis nostris inventam, vestre discretioni nunc mittere transcriptam curavimus. In quibus discretionem vestram non ausu presumptionis set spiritu devotionis summonere cura- vimus, ut animadvertat celsitudo vestra, quod in hac actione non sit iudex ante litem contestatam recusatus; quod a sententia non sit apellatum, immo plus illis de Nameka quam preposito Sancti Bartholomei complacuerit; et utrum a sentencia non ab executione appellandum sit. Multa celsitudini vestre et scribe- remus et viva voce legatorum suggereremus, nisi quod cotidie ex- spectamus, ut legati maiores filii vestri amantissimi, nostri domini Romanorum regis invictissimi, ad vestram presentiam proficiscan- tur, ut tunc de omnibus, que scitu digna erunt, vobis suggeramus.
a. est om. c.
1. Eberhardo. 2. c. 14 Mart. 1150. V. diploma Conradi regis ap. Ughelli It. sacra I. 453. 3. i. e. brevi post synodum Leodicnsem, medio a. 1149, ut videtur, habitam, v. p. 309 n. 2. 4. Petro. V. ep. 189 p. 308.
WIBALDI EPISTOLA 241. 361
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 234, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/c594d296-0e72-495a-b307-51478913e5a5/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success