useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 279
Signature: 279

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
290. Wibaldns a Stephano episcopo Metensi petit, ut Hasterienses ecclesiae Walciodorensi parere cogat. (M. 271.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 279, S. 433
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 279, S. 433

    Graphics: 
    x

    Reverendo patri suo et domino S(tephano) sanctae Metensis 1150 ecclesiae venerabili episcopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod Aug'_' est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.

    Novit, reverende pater, vestra prudentia, quod ab inicio dilectionis vestrae, quam nobis familiariter offerre dignatus estis, sincere karitatis affectu vos et vestra omnia dileximus et, ubi- cunque locorum fuimus, honori personae et ecclesiae vestrae pro modulo nostro astitimus. Ea confidentia paternitatem vestram precari audemus et exoratam esse deposcimus, quatinus eccle- siam Walciodorensem, quae nobis naufragium mundi huius fugien- tibus habitum monachicum induit*, in sua iusticia et honore,

    a. nequm c.

    1. 1151 Ian. 1. 2. anno 1117 Mart. 19. V. Not. Stabul. supra p. 74.

    Jaffk, Bibliotheca 1. 27

    418 WTBALDI EPI8TOLAE 290. 291.

    1150 iuxta quod in privilegiis imperatorum et regum videre poteritis, *' Sept esse et permanere iubeatis. Neque enim sanctitatis vestrae aures pseudomonachis Hasteriensibus accommodare oportet, qui otio vacantes fabulis student, vana et superflua meditantur et pacem ecclesiae conturbant. Siquidem ecclesia Walciodorensis ab initio fundationis suae aecclesia Hasteriensi et villa et omnibus appen- ditiis eius per privilegia regum et imperatorum et precipue decreto Benedicti papae eeptimi aucta est, et inibi ordo mona- sticus ab abbate Walciodorensi institutus. Quod cum ita sit et in memoria apud plerosque habeatur, quod defuncti etiam fratres de Hasteria in cimiterio Walciodorensi antiquitus sepeliebantur, rogamus sanctitatem vestram, ut temeritatem insanientium mon- achorum Hasteriensium auctoritatis vestrae virga compescatis et, ut ad pacem et concordiam fratrum suorum redeant, com- pellatis; aut, si contemnunt, tanquam rebelles et apostolicis de- cretis inobedientes, de monasterio eici faciatis. Responsum vestrum tempestive, humiliter et obnixe flagitando, expectamus. Nam in proximo pro legatione domini nostri regis et regni Romam pro- ficisci intendimus, ubi etiam Walciodorensis abbatis causam pro- movere omnimodis satagemus.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.