useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 455
Signature: 455

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
475. Widikindus abbas Corbeiensibus, se consecratum esse, signi- ficat'. a. cf. supra p. 604 n. c.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 455, S. 621
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 455, S. 621

    Graphics: 
    x

    Widikindus Dei gratia Corbeiensis ecclesiae humilis minister 1190 dilectis in Christo fratribus,F(riderico) priori, M(einharto) preposito totique eiusdem ecclesie capitulo salutem et paternam dilectionem.

    Significamus vobis, quod nuncios nostros ad domnum Mag- deburgensem transmisimus, ut benedictionis nostre ab ipso gra- tiam tamquam a viro probato reciperemus, eumque ad nostre peticionis effectum paratum invenimus. Set ne quid, quod ad cautelam et suam et nostram spectaret, omitteret, quia exemptam ecclesiam nostram a iurisdictione omnium episcoporum nondum ex instrumentis nostris plene cognoverat, exemptionis nostrae exhiberi sibi privilegium postulavit. Quod cum in audientia Mersburgensis Everhardi, Nuwenburgensis Bertholdi, Branden- burgensis Alexi, Missinensis Thiderici episcoporum, abbatum et diversarum ecclesiarum prelatorum in ecclesia quae Godesgenathe dicitur publice fuisset recitatum, ecclesiae nostrae libertas ab omnibus est comprobata; et sic ex omnium predictorum consilio episcoporum et cum eis domnus archiepiscopus manum nobis in die beate Praxedis1 imposuit. Hec vobis intimanda iudicavimus, ut et ecclesie vestrae et nostro honori congratulemini.

    a. cf. supra p. 604 n. c.

    1. Iul. 21. 2. Iul. 20.

    606 WIBALDI EPISTOLAE

    Posteaquam omnem epistolarum Wibaldanarum seriem, rerum seculi duodecimi cognoscendarum materiam excellentissimam, pro- posui, de ipso Wibaldo eiusque epistolarum et priore et mea editione agere convenit; idque epilogo facere quam prooemio malui, quo commodius accuratiusque, loci singuli argumentaque inducenda ubi reperiantur, ostenderem.

    Wibaldus autem, exeunte seculo XI in Lotharingis genitus, fuit vir praeditus industria mirabili omnique suae aetatis doctrina eruditus, qui cum monastico ardini se addixisset, tribus abbatiis celeberrimis praefuit, Stabulensi, Casinensi, Carbeiensi. In re publica etiam versari coepit imperante Heinrico V adeoque his artibus antecelluit, ut reges quatuor, is modo quem nominavi Heinricus V, Lotharius III, Conradus III, Fridericus I consilio eius officiisque uterentur non solum in formandis litteris gravio- ribus sed in legationibus etiam crebris administrandis tum apud pontifces Romanos tum apud Grraecorum imperatores. Praeterea ne militarem laudem quidem spretam a Wibaldo esse scimus; quem quidem, ut et Slavica anni 1148 arma et Italica bella varia quibus interfuit sileam, anno 1137 a Lothario imperatore ipsi classi adversus Normannos missae praefuisse constat. Mira aetas, quae non mirabatur, unum hominem et aciem instruere et monachorum psalmodias tonsurasque moderari.

    Omnem Wibaldi vitam primi non indiligenter exposuerunt Martene et Durand in Veterum scriptorum amplissima collectione II p. 153—183; maiore autem cum studio et absolutione decem fere abhinc annis proprio libro de eadem re egit Iohannes Ianssen, Wibald von Stablo und Corvey, Munster 1854. Eoque minus eandem vitam /wc loco iuste copioseque componere arbi- trabar esse necesse omnino, sed propter tanti laboris circuitum ne accommodatum quidem rationi huius bibliothecae. Neque vero praetereunda videbantur, quae in catalogis abbatum Stabulensium nondum editis de Wibaldo reperi. In chartaceo enim tabularii Dusseldoipensis codice quondam Stabulensi, signato A. 16, tres abbatum illorum indices habentur, cxeunte saeculo XV scripti, quorum alter praebet haec:

    WIBALDI EPISTOLAE 607

    Wiboldus vir per omnia laudabilis obiit in expeditione Gre- 1158 corum et fidelitate imperii apud Butelliam civitatem in terra, que vocatur Pellagonia; translatus post annum et sex dies ad 1159 Stabulaus monasterium, sepultus ante presbiterium.

    In tertio eiusdem codicis catalogo haec leguntur:

    Wiboldus. Hic, Stabulensis monasterii religione et amore adtractus, a Walciodorensi cenobio, in quo monachalem habitum 1117 acceperat, Stabulaus translatus cum consensu sui abbatis fuit. 1118 Qui post diversa monasterii officia, mortuo Iohanne, eligitur in 1130 Stabulensem abbatem; vir tam divinis quam secularibus litteris eruditissimus, philosophia, oratoria et ceteris artibus humanitatis doctissimus, quod multa ab eo eleganter conscripta testantur; plane in diebus suis gloriosus. Cuius memoria permanebit apud posteros in secula

    Hic est, qui ossa fratrum negligenter sepulta decenter col- 1151 locavit in cripta iuxta altare beate Lucie anno 1151.

    Igitur post diversa pietatis opera — que facultatis nostre non sunt describere — legationem in Grecia pro causis imperii agens, apud Butelliam civitatem in terra, que Pellagonia dicitur, anno salutis 1158, ordinationis autem sue anno 28, 14 Kal. 1158 Augusti obiit. Cuius ossa cum post annum et dies sex a fide- 1 19 libus suis iussu serenissimi imperatoris Frederici primi ad nos relata fuissent, 7 Kal. Augusti a domno Henrico Leodiensi epi- 1159 scopo cum aliquantis abbatibus et magna frequentia cleri et M'26 populi, non sine magno dolore et luctu fratrum suorum vene- rabiliter sepulture sunt tradita ante altare beati Petri et Remacli, in loco qui est inter chorum et gradus cancelli, quatinus huius exemplo successores eius accensi res ecclesie et fratrum sibi cre- ditas non distrahere vel alienare, set conservare et augere, imi- tatores eius facti, studeant.

    Franciscus etiam Laurentius, prior Malmundariensis, qui obiit a. 1650, in libro sic inscripto: „Stabulaus sive sacrarium monasteriorum imperialium Stabulensis et Malmundariensis" (cod. chartac. tabularii Dusseldorpensis, sign. A. 14^ de Wibaldo large agens, p. 152 „ex antiquo ms." attulit haec:

    608 WIBALDI EPISTOLAE

    Siquidem cum pro insigni, qua erga sanctorum exuvias fervebatdevotione nonnullas quondam beatissimi Viti martyris reliquias ex Corbeiensi sua ecclesia attulerat ad monasterium Stabulense, pro quarum decenti et honorifica asservatione iuxta domum suam abbatialem insignem a fundamentis dum extruxisset

    1157 ecclesiolam, ac ea devote consummata, de illius dedicatione medi- taretur, citius quam existimabat a Frederico imperatore ad cu- riam evocatur. De cuius mandato iterata in Graeciam legatione fungitur. De qua rediens, postquam de gravissimis regni ne- gotiis cum Manuele Constantinopolitano imperatore foeliciter tractasset, nimia laborum fatigatione pro senio confectus, apud Butelliam civitatem in regione, quae Pelagonia nuncupatur, magno omnium comitum suorum dolore et luctu, morbi inopinati vehe-

    1158 mentia a mortalibus ad immortales coelestis gloriae cives 14 Cal. -1 Augusti anno 1158, administrationis suae 28, abducitur. Cuius

    corpus in basilica eiusdem loci a collegis et itineris comitibus honorifico conditum sepulchro, relictum fuit in deposito; donec reverendissimus domnus Erleboldus, frater eius non solum reli- gione sed et sanguine germanus, vitae et sanctae conversationis merito et haeres abbatialis dignitatis in Stabulensi monasterio, pignus depositum favore Frederici imperatoris, in cuius servitio

    1159 pius praesul vitam posuerat, revehi obtinuit. Quod, revoluto ab M. 26 obitu illius uno anno et sex diebus, Henrico Leodiensi episcopo

    solemni ritu exequias celebrante, assistentibus eidem diversis abbatibus, cum magna tum cleri tum populi frequentia in magni- fico tumulo ante summum altare Stabulensis ecclesiae recondi fecit, quatenus eius successores, chorum ad laudes Altissimo de- cantandas ingredientes, honorificum eiusmodi sepulchrum prae oculis continuo habentes, officii sui semper essent memores et ad eius sequenda vestigia tum in substantia monasterii conser- vanda et amplificanda tum in regularis disciplinae observantia promovenda redderentur alacriores. Quod memorandae anti- quitatis monumentum plus quam 440 annis in medio chori con- stitit, sed post diversas ruinas et incendia restaurato templi 1. WibaJdus.

    WIBALDI EPISTOLAE 609

    aedificio et non ita pridem pavimento renovato, lapides eiusmodi tumuli ita vetustate attriti fuerunt reperti, ut nihil ex eis ad decorem ecclesiae potuerit ibidem relinqui. Quo non obstante immortalis est memoria illius, quia et apud deum nota est et apud homines.

    Deinceps de epistolis aperiendum est Wibaldi nomine ap- pellatis.

    Fuit enim in Wibaldo inter virtutes ceteras tam provida quoque et sollers diligentia tum ad propriam tum ad publicam rem pertinens, ut non modo sicut alii muki abbates coenobiorum suorum diplomata tabulasque custodiret studiosesed epistolarum etiam et sibi allatarum et ad alios missarurn et publicarum tum a sese formatarum tum a regibus acceptarum exempla colligeret. Reperimus*, inito anno 1147 Wibaldum suscipiendae adpapam legationi maxime idoneum inde habitum esse, quod „publica et privata regis (Conradi III) negocia, in Romana curia peracta, manu ipsius (Wibaldi) fuissent exarata; et horum omnium exem- plaria penes eum manerentNec latet, iam eodem propemodum tempore a Wibaldo etiam privatarum suarum epistolarum apo- grapha, quae coacervaverat, amicis commodata esse*. At omnium horum monumentorum ante ipsum annum 1147 a Wibaldo nostro collatorum nisi maestum desiderium nihil est nobis relictum.

    Remansit vero usque ad hunc diem codex membranaceus octonaria quam dicunt forma, foliorum 161, qui perdito exordio longe maximam earum, quae supra ex spatio annorum 1147 et 1157 habentur epistolarum partem exhibet, diversis seculi XII manibus sic exaratarum, ut plane perspicuum sit, codicem ab ipso Wibaldo scribi iussum esse. Servabatur codex circiter ex- eunte seculo XV in coenobio Malmundariensi*; fuit circiter anno

    1. V. Roberti decani Stabulensis ep. 301 supra p. 429.430: „quoniam domnus abbas (Wibaldus) abest, in cuius custodia et potestate privi- legia ecclesiae nostrae sunt" — 2. Chronograph. Corb. supra p. 54. 3. V. ep. 31 supra p. 108 n. 3. 4. Descriptus enim circiter exeunte seculo XV e codice illo membranaceo codex chartaceus (qui in tabu- lario regio Berolinensi habetur signatus: I. D. in 40 ad n. 18) inscriptionem praebet hanc: „Monasterii Stabulensis liber dictus Epistolare domini Wi-

    Juri, Bibliotheca I. 39

    610 WIBALDI EPISTOLAE

    1724 monachorum Stabulemium*; anno 1839 Aquisgrani fuisse videtur*; pervenit postea in tabularium Dusseldorpense, hodieque in tabulario regio Berolinensi tenetur, signatus sic: h. I. D. 18. 40.

    In isto codice maxime nisi, epistolas Wibaldi anno 1724 ediderunt Martene et Durand in Veterum scriptorum et monu- mentorum amplissima collectione II. 183 — 599*. Qui cum non- nullas codicis epistolas praetermisissent, ex iis anno 1836 sex vulgatae sunt a G. W. de Raumer in Ledebur Neues aUgemeines archiv I. 68— 75 (epp. 3, 17, 90, 347, 412, 449), anno 1836 duae a Pertzio in Mon. Germ. Legg. II. 85 et 88 (epp. 90 et 347), anno 1845 tres a me in meo libro, qui inscribitur: Ge- schichte des deutschen Reiches unter Conrad III p. 218—220 (epp. 95, 223, 283).

    Itaque cum omnes Wibaldi epistolas de integro edendas suscepissem, eundem utique codicem, qui maxime rem continet, quam exactissime describendum duxi; qui quidem paratissima liberalitate porrectus ad prioris editionis naevos tollendos mihi egregio usui fuit. Sed in digerendis quoque secundum aetatem epistolis a Marteniano ordine saepius discedendum esse censui. Etenim de complurium epistolarum tempore non modo ex earum rebus iam accuratius intelligere licuit, sed ceteroquin etiam seve- rius tuenda litterarum distributione in ipso codice facta. Nam cum minime obscurum sit, codicis librarios chronologicum epi-

    baldi quondam Stabulensis abbatis; cuius archetypum pergamenum sibi usurpant Malmundarienses". — Nec vacat ipse codex noster membranaceus vestigiis commorationis Malmundariensis. Malmundarienses enim, in dioe- cesi Coloniensi positi, coenobio Stabulensi, in Leodiensi paroecia sito, fere semper inviti parebant; ut cognitu perfacUe sit, quam ob rem in ep. 150, ubi Wibaldus scripsit: „Unde cum reverteremur ad preposituram mon- asterii Stabulensis quod Malmundarium dicitur", erasa sint verba haec: „ preposituram" et „ Stabulensis quod" et „ dicitur" (v. supra p. 234 n. b); quare item erasi sint varii loci ad Leodium pertinentes (v. ep. 58 supra p. 137 n. b; ep. 59 p. 138 n. a; ep. 107 p. 183 n. a, b, c; ep. 108 ibidem n. d et p. 184 n. a).

    2. Testibus Martenio et Durandio in Vet. Script. ampliss. coll. II p. 182. 3. V. Archiv fiir iiltere deuteche Geschichtskundc VH. p. 878. 4. quae editio repetita est a I. P. Migne in Patrologiae tomo 189.

    WIBALDI EPISTOLAB 611

    stolarum ordinem in universum instituere voluisse1, ex quarum litterarum argumentis quando scriptae essent non cognovi, eas esse illic sinere visum est, quo quamque pertinere aequales rerum scribae arbitrabantur.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.