Monumenta Corbeiensia, Nr. 373, S. 536
(M. 366.)
1152 F(ridericus) Dei gratia Romanorum rex W(ibaldo) Corbeiensi M' abbati gratiam suam et omne bonum.
Preter communem karitatis legem, qua cunctos regni prin- cipes honorare compellimur, personam tuam speciali dilectione
a. a r.
1. Cassiodori in Commento psalterii. 2. nAngeli — ascensione" Augustini verba sunt. 3. Isai. 63, 1. 4. v. ep. 384 supra p. 515.
WIBALDI EPISTOLAE 388-390. 521
complectimur, et ea, quae ad honorem tuum spectare noscuntur, 1152 libenter volumus per omnia promovere. Super iniuriis igitur aecclesiae Corbeiensi illatis debita tibi affectione compatientes, discretioni tuae commonendo consulimus, ut adversa, quae exi- stunt, in presentiarum equanimiter sufferas nostramque vindictam mitigato animo prestolari non graveris. In brevi etenim, cum temporis oportunitas se nobis Domino favente prebuerit, talem tibi vindictam faciemus, quod alii similia committere trepidabunt. Preterea te ignorare nolumus, quod tercio Idus Octobris1 curiam generalem ex consilio principum vita comite Wirceburc celebra- turi sumus. In qua presentiam tuam nobis cupimus exhiberi.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 373, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/854016a6-8c6b-40c0-9030-d9d82011c45b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success