Monumenta Corbeiensia, Nr. 148, S. 272
1149? In nomine sanctae et individuae trinitatis. Wiboldus Dei
gratia Corbeiensis aecclesiae abbas omnibus presentibus et futuris
in perpetuum.
Officium prelationis nostrae exposcere videtur, ut circa res aecclesiasticas et personas, quas Deo ordinante regendas et procurandas suscepimus, circumspecta providentia invigilemus, ne vel in rebus suis aecclesia nobis commissa detrimentum pa- tiatur neu subditi nostri propter res aecclesiae ex aliqua scis
WIBALDI EPISTOLA 152. 257
matis occasione, ut plerumque fieri solet, disturbentur, quia 1149? profecto, sicut iram Dei meretur qui seminat inter fratres discor- diam, sic nos gratiam a Deo accepturos speramus, cum semi- namus inter fratres concordiam. Noverit igitur universitas fide- lium nostrorum, qualiter dilectum filium nostrum Reinherum prepositum de Eresburg et ministerialem nostrum Elvericum comitem de Horhusen ad pacem et concordiam revocavimus pro pacto decimarum de Nien et Keflike, que pertinent ad cu- stodiam Corbeiensis aecclesiae. Has siquidem decimas cum omni tempore custos Corbeiensis libere habuisset in manu sua et ven- deret vel exponeret, cui volebat, Elvericus tempore domni Heinrici 1146 senioris" predecessoris nostri hoc obtinuit, ut easdem decimas dimidias uno tantum anno redimeret. Quo concesso, sequenti 1147 anno multis precibus a nobis et a custode item redemptionem earundem decimarum impetravit, nec de pacto quicquam adhuc quesivit. Tercio nihilominus anno, in pacto redemptionis eas se 1148 a domno Heinrico predecessore nostro recepisse, affirmabat. Cui cum contradiceremus et pactum esse negaremus, nobis reclaman- tibus, iudiciario ordine ex iure comparium suorum pactum suum in eisdem decimis asserere volebat, set quia hoc fieri prohibui- mus, quasi iusticiam suam ei auferremus, diu1 multumque nobis molestus erat. Denique cum in determinanda hac causa nullam viam invenire possemus, ut pax et concordia inter eum et pre- positum de Eresburch haberetur, huiusmodi tandem consilio litem diremimus. Ex consilio fidelium nostrorum redemptionem earun- dem decimarum inter ipsos divisimus, ut medietatem unam pre- positus de Eresburg, alteram medietatem Elvericus annuatim usque ad finem tantum vitae suae redimat, hac conditione, ut in vigilia sancti Iacobi* uterque eorum custodi Corbeiensi 30 solidos pro decimis perb proprios nuncios transmittant; post finem vero vitae Elverici medietas decimarum ad manum cu- stodis Corbeiensis libera redeat. Ut autem haec constitutio tam
a. sen eadem manu ecriptum est super Heinrici. b. ep c.
1. Itaque non constat, num a. 1148 an a. 1149 data haec tabula sit Cf. Erhardi Regesta Westphaliae II. 25 n. 1725. 2. Iuli. 24.
Jxwri, Bibliotheca I. 17
258 WIBALDI EPISTOLAE 153-154.
1149? Elverico quam preposito Eresburgensi atque custodi Corbeiensi rata et inviolabilis permaneat, cartam hanc in testimonium factae rei conscribi et sigillo beati Viti precepimus signari. Testes autem huius actionis hi fuerunt".
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 148, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/cc1a05ee-a6ae-4911-8f3a-a6dc22123b28/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success