Monumenta Corbeiensia, Nr. 383, S. 548
1152 Reverendo in Christo patri suo et domino A(rnoldo) sanctae
postaiaL25 Coloniensis aecclesiae venerabili archiepiscopo frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Laetati sumus in his, quae dicta sunt nobis, et in domum Domini letantes et gratias agentes ivimus1 pro eo, quod glorio- sum de tyrannis et latronibus triumphum reportastis; qui ubique locorum ita peccatis facientibus nunc excreverunt, ut nulla aec- clesia, nullus omnino locus sacer aut laicus ab illorum possit infestatione defendi. Quam quidem victoriam vestrae beatitudini divina potentia in multos annos concedat.
Vestrae autem celsitudini notum esse volumus, quod in trans- iuL 25 acto proxime beati Iacobi apostoli festo Mindam rogatu episcopi* et peticione cleri descenderamus ad compacandas et componendas dissensiones quasdam, quibus episcopi et cleri fuerat perturbata concordia. Et hae quidem causae non erant criminales aut per-
a. relinquetur c. b. hic cod.
1. Cf. Ps. 121,1. 2. Heinrici.
WIBALDI EPISTOLA 400. 533
emptoriae, set potius de fundis: videlicet de molendinis, de 1152 paludibus, de compascuis, de hereditatibus et patrimoniis; pro quibus adversum se litigabant villici episcopi et villici canoni- corum et quidam clerici contra quosdam laicos. Erat haec com- motio paulo inflatior adversus episcopum, pro eo quod in con- cilio Coloniensi accusationem cum gravi repulsa sustinuerat1, nullo tamen, quantum perscrutari potuimus, in tantum progre- diente, ut illius cecati' verbo et accusationi, vel etiam querelae Walderi, ullo patrocinii vel testimonii modo vellet assistere.
Siquidem in eadem sollempnitatis celebratione predictus episcopus publice in pulpito aecclesiae denunciavit excommuni- catos esse, et anathematis sententiam protulit in eos, qui cle- ricum cecaverant vel operam consilii vel auxilii in hoc male- fitio adhibuerant.
Omnibus itaque ex divino beneficio in concordiam revocatis, temptavimus etiam Waldero illi pertinatiam suam in episcopi vexatione dissuadere; set et ipse multis audientibus asseruit, quod fide data esset a vobis prohibitus, ne pacem cum ipso re- formaret. Quod nos, qui nobilitatem vestram et mentis excel- lentiam iam dudum novimus, nequaquam credere potuimus, ut suffraganeo vestro, qui metropoli devotus semper militavit et personam vestram pre omnibus dilexit et honoravit, hanc velletis inferre contumeliam, ut causam ipsius, quam ex iudicio termi- nare propter importunam accusatorum insolentiam non potuistis, per concordiam finiri non pateremini. Novit enim eruditio vestra, quorum consilio quave disciplina idem adversarii episcopi iudi- tium vestrum, quod suffraganeorum et aecclesiae vestrae testi- monio et assensu erat subnixum, recusare presumpserunt, quo ordine quibusve induciis datis appellaverunt; sicut ex trans- scriptis eorum libellis considerare potest vestra discretio, retentis apud nos eorum exemplaribus.
Et licet, ut predictum est, plane sciamus, animi vestri alti- tudinem in tam viles et abiectas meditationes nequaquam deci- dere potuisse, ut cum iam dicto Waldero tam enormes condi- 1. V. ep. 386 supra p. 518. 2. Fortlivi,
534 WIBALDI EPISTOLAE 400. 401.
1152 tiones inire deberetis, pro familiari tamen et intima devotione, qua sinceritatem vestram longo iam tempore diligimns, ammo- nere coronam vestram non dubitavimus, ut apud domnum Min- densem et aecclesiam ipsius ab hac suspicione gloriam vestram liberare non dedignemini.
Auxit enim metum episcopo litterarum vestrarum, quae domno papae pro eodem negotio scriptae sunt1, inspecta series, quae pro ipsius innocentia nichil agere videntur. Quas a vobis scriptas sive perlectas omnino negavimus; ob hoc scilicet, quod intelligentia vestra bene notavit, hoc esse inferioris iudicis offi- cium: ut, cum ab ipso ad superiorem fuerit appellatum, ita studeat actionis ordinem enarrare, ut equitate servata neutri parti videatur favorem inclinasse. Quod in litteris illis nequa- quam factum esse cognoscetis. —
Ego Walderus, Dei gratia diaconus et sanctae Mindensis aecclesiae qualiscumque canonicus, papam appello, ipsius tutelae me et mea committens; ad quem te H(einricum) Mindensem epi- scopum invito, pro violenta subreptione decaniae meae et pro aliis, quae habeo contra te, responsurum Nonis Septembris.
Ego Vortlievus subdiaconus appetto te H(einricum) Min- densem episcopum ad presentiam domini papae de sacrilegio, eo quod tuo consilio et iussu exoculatus sim et plagatus. Diem statuo Kal. Octobris.
Huiusmodi appellationes immo vero confusiones, effractis foribus episcopi, non absque sanguinis effusione in pavimento sunt proiectae, et sicut episcopo non presentatae, ita nec ab ipso visae. Quas quidem nos a manu decani aecclesiae beati Martini in Minda eadem die suscepimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 383, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ce0d306c-e6a1-4310-8ceb-8444e8efae8f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success