Monumenta Corbeiensia, Nr. 188, S. 329
Litteris paternitatis vestrae, plenis piissimi affectus, plenis 1149 laeticiae et gratulationis, per aliam paginam et per alios nuncios Aug' plenius respondere decrevimus, et de nostro statu ac regni nobis a Deo concessi ordinatione pressius quaedam magnitudini vestrae intimare. Set fervente interim non ficte circa vos karitatis studio, beatitudinem vestram filiali ac sincera dilectione salutantes, ob- nixe rogamus, ut prima post reditum nostrum peticio apud ve- stram sinceritatem exauditionis aditum inveniat. Coloniensis archiepiscopus1 ab officio episcopali a vestra equitate suspensus est; atque ideo ad vestrae manus ordinationem pertinere credi- mus, quicquid pontificalis et canonici iuris in episcopio suo esse dinoscitur. Et quoniam Xantenses clerici post obitum prepositi sui B(runonis) pari fere affectu et consona voce filium vestrum, nostrum scilicet dilectum cappellanum T(hiebaldum), in prepositum sibi elegerunt, exceptis paucissimis, quorum aetas et discretio in nullis habenda est, benignitatem vestram attente monendo ro- gamus, ut predictam preposituram pro nostre dilectionis intuitu prenominato clerico nostro conferre non abnuatis, quem aliquando, vacante tunc prepositura, absque ulla reclamatione elegerant Xan- tensis aecclesiae canonici. Eandem preposituram obtinuit quon- dam H. prepositus, prestante sibi bonae memoriae papa Inno- centio*, cum defuncto* Hugone archiepiscopo Coloniensis cathedra vacaret; quod etiam simili forma vestrae sanctitati licere et con- venire non dubitamus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 188, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8ef914a6-ed0e-4e33-8516-8822f6ea349c/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success