Monumenta Corbeiensia, Nr. 248, S. 399
(M. 238.)
Gloriosissimo atque invictissimo domino suo Romanorum" 1150 imperatori augusto C(onrado) humilis Stabulensis aecclesiae con- gregatio, quicquid regiae maiestati tantillus debet ac potest con- ventus.
Si excellentiae vestrae, serenissime domine, aliquo modo gra- tiarum actiones reddere nostra posset exiguitas, id tanto exequi curaremus attentius, quanto in colligendo patre nostro aecclesiae vestrae, in qua positi sumus, misereri dignamini propensius. Inde est, quod continuis missarum celebrationibus ac vigiliis, assiduis precibus et elemosinis Deum pro statu regni vestri, pro incolumitate vestra vestrorumque exoramus devotius, postulantes, ut is, in cuius manu sunt omnium potestates et iura regnorum, eos, qui in sua feritate confidunt, per vos potenter comprimat, quo liberius paci et utilitati aecclesiarum Dei vestra clementia postmodo providere valeat. De caetero, mitissime domine, quoniam specialius quodammodo eas protegere aecclesias vestra debet maiestas, quae ab inclitis predecessoribus vestris impera- toribus sive regibus honestiori cultu et ampliori magnificentia sublimatae existunt, speciali quadam confidentia ad vos accedere audemus; ubi, clementiae vestrae genibus provoluti, humiliter conquerimur de Gozuino de Hengebach et fratre eius Everardo, qui contra omnem iusticiam in die pacis, in festo scilicet apo- stolorum Symonis et Iudae1, sex carratas vini cum animalibus violenter nobis abstulerunt, et pauperes nostros, qui plaustra se-
a. Romamanorum cod.
1. 28 Oct. 1149.
384 WIBALDI EPISTOLAE 258. 259.
1150 quebantur, captos gravissimis poenis afflixerunt. Super quo cum vestram expetere parati essemus iusticiam, tandem causa domni cancellarii1, qui dampno nostro pie condescendebat, ho- mines nostros pene nudos et aliquam partem accepti vini atque animalium nobis reddiderunt, promittentes, se in brevi tempore coram domno cancellario omnia reddituros. Hac itaque spon- sione accepta, hucusque frustratoria spe seducti expectavimus, nunc demum post longam moram et graves expensas certi, quod nichil ab eis recipiemus, nisi ad hoc eos per efficacem nuncium vestra regia compellat auctoritas. Quod ut respectu Dei facere dignemini, suppliciter aecclesiae vestrae deposcit universitas.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 248, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ce62f5b9-83f6-4843-91da-9052c91530ec/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success