Monumenta Corbeiensia, Nr. 318, S. 477
Dilecto fratri et amico suo B. sanctae Leodiensis aecclesiae 1151 venerabili archidiacono frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, benedictionem et dilectionem.
Frater noster, quem ad vos miseramus ad explorandum
a. non addidi.
1. Lotharingiae. 2. itaque a die 15 Aprilis (v. ep. 323 supra p.452 n.4) ad diem fere 27 Maii; quo quidem die regem scimus Confiuentiae fuisse; v. Otton. Frising. Vit. Friderici L. I. c. 63. 3. ante regis ex Rheni par- tibus discessum in Bavariam, ubi curia Ratisbonensis die 11 Iunii habenda erat. V. ep. 319 supra p. 449. 4. Lotharingicae. 5. Iuni. 11.
462 WTBALDI EPISTOLAE 881. 832.
1151 propositum domini nostri episcopi1 et ad intelligendam de pace universitatis vestrae voluntatem, tardius ad nos rediit, quam oportunitatis ordo et rerum ratio exposceret. Cum igitur propter longiorem moram eius de colloquio apud Hoium* futuro despe- ravissemus, conversi ad curam corporis, sanguinem minuimus, paulo ante quam idem frater noster reverteretur. Excusatam ita- que habeat vestra discretio nostram valitudinem; nec ullo modo in corde suo recipiat, quod propter privatas odiorum inimicitias pacem terrae et publicum statum turbari velimus et evertere. Neque enim mores nostros ita instituit et formavit illa vestra doctrix et domina, rerum divinarum et humanarum magistra et educatrix, philosophia, ut ob causae singularis titulum bona com- munia deseramus. Divina enim philosophia dicit: Beati paci- fici, quoniam JUii Dei vocabuntur*, et: Beati pedes pacem por- tantes. Umana philosophia non contempsit, etiam capitales ini- micos in consortium magistratus ob rei publice salutem asciscere. Et quoniam tyrannos iam in insaniam versos esse comperimus, vestra industria cum omni humanitate et placiditate animi effi- cere curabit, ne spes pacis abrumpatur et efferate ad arma concurratur. Etenim post hoc triduum, viribus recuperatis, nec persone nec rebus parcendum fore in animum duximus, quatinus pax et tranquillitas populo christiano per nos peccatores, si divi- nitati ita complacuit, procuretur. Alias autem, quae proprie ad nos et aecclesiam nostram spectant, non minore studio repetemus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 318, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d027494f-eb5d-430e-9fd3-94fe96bba0fe/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success