Monumenta Corbeiensia, Nr. 82, S. 177
Glorioso ac serenissimo domino suo a Deo coronato Roma- 1148 norum regi Henrico, filio victoris et incliti Cuonradi Romanorum Apr' imperatoris augusti, frater Wibaldus Dei gratia Corbeiensis abbas salutem in eo, qui dat salutem regibus1.
Qua devotionis instantia in concilio Remensi fuerimus pro stabilitate regni vobis a Deo collati et pro incremento vestri honoris, arbitramur satis excellentiae vestrae esse notificatum ab his, qui rebus interfuere. Siquidem de fide nostra et studio circa vestrae personae et regni vestri provectus sublimitati vestrae nullatenus erit dubitandum. Causa, cur ad vestram celsitudinem — post multa verba, quae cum magistro Henrico, vestrae curiae notario, de salute et incolumitate vestra, de provisione et ordi- natione atque gubernatione regni vestri sollicite nuper habui- mus —' haec est, quod Fuldensis electus* in abbatis nomen be- nedici detrectat, et preterea inutilis a plerisque predicatur. Si ergo amotus fuerit, de quo quidem non dubitavimus, cum a Remis exiremus, tunc imminebit vestrae indoli plurima sollici- tudo, ne aliquis novitatum motus in monasterio Fuldensi obo- riatur, set sicut proxime Deo inspirante sapienter et strenue ad honorem sanctae matris nostrae Romanae ecclesiae et vestrae dignitatis cuncta ibidem perfecistis, ita et nunc magnifice omnia in augmentum vestri honoris sub vestra presentia cum magna quiete et disciplina peragi faciatis. Etenim, karissime nobis, dignitate quidem et ordinatione domine, sed affectu fili, hoc vestrae intelligentiae summo studio suggerimus et suademus, ut patrem vestrum papam Eugenium, qui vos benignissime honoravit, toto animo diligatis, nec decretis ipsius ac sacrosanctae matris vestrae Romanae ecclesiae promulgationibus alicuius instinctu obvietis; sed si pro principibus atque aliis fidelibus vestris intercedendum
a principibus.
(M. 73.)
a. nnnc scribamus vel simile quid excidisse videtur.
1. Ps. 143,10. 2. Roggerus.
Jxm, BibUotheca I.
11
162 WIBALDI EPISTOLAE 88. 89.
1148 erit, hoc sub tanto discretionis moderamine facietis, ut et cle- Apr' mentiae vestrae studium circa vestros laudem mereatur et in- portunitas offensam non incurrat. Timemus namque, ne in Ro- manam ecclesiam aliquorum suggestione inpingatis; quae vobis esse potest lapis offensionis et petra scandali. Et hoc ad vestram ammonitionem putavimus esse adiciendum, ne vel in Sueviam vel in Saxoniam vel in Lotharingiam exeatis, nisi vo- catus a principibus ob aliquam rem precipuam et notam, sub brevi tempore terminandam. Expectatur enim adhuc pater vester, regni dominus et parens, ac de facili possetis in aliquam re- prehensionem incidere, presertim ab his, qui debita regno ser- vitia inviti et quasi coacti prestare consueverunt. Et melius est nomen bonum quam divitiae multae1.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 82, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/64d19a09-ec58-4dc0-9b4c-36352751122f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success