useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 172
Signature: 172

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
177. Wibaldus Hartberto episcopo Traiectensi de ecclesia Lin- wardensi scribit. (M. 161.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 172, S. 313
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 172, S. 313

    Graphics: 
    x

    Reverendo patri suo et domino H(artberto) venerabili sanctae 1149 Traiectensis aecclesiae episcopo frater \V(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.

    1. Iacob. 1,17. 2. Ps. 120, 1. 3. Ps. 72, 5.

    298 WIBALDI EPISTOLAE 177. 178.

    1149 Sicut vestrae celsitudini iam antea suggessimus, clericis, qui aecclesiam de Linward tenuerunt, et prebendam et bene- ficium abiudicari fecimus propter tria capitula, quorum singula poterant esse peremptoria. Primo, quod donum altaris et curam animarum a vobis suscipere neglexerunt; unde et eadem aec- clesia, quae est Corbeiensis aecclesiae possessio, in ius vobis proprietarium adiudicata est, set per gratiam et misericordiam vestram nobis et monasterio nostro omni cum integritate resti- tuta. Secundo, quod censum, ex antiquo iure debitum, iam per biennium solvere neglexerunt. Tercio, quod, decurso iam nostrae prelationis apud Corbeiam trium fere1 annorum spacio, neque ad nos venerunt nec debitam nobis reverentiam et honorem ex- ibuerunt. Quae cum ita sint, misimus ad pedes vestrae san- ctitatis Corbeiensis aecclesiae camerarium sub tali discretae mo- derationis mandato, ut, quoniam personam vobis exiberi, quae curam eiusdem aecclesiae susciperet, precepistis, si favor vester circa aliquam personam inclinatur, eam vobis ex nostra parte, salvo iure nostro et censu aecclesiae, presentare debeat; quae quidem persona, licet sola curam accipiat, tamen in quarta parte prebendae a nobis ordinabitur. Quod si etiam de tribus reli- quis prebendis vestrae discretioni placuerit, ut aliqua persona vobis grata investiatur, etiam in hoc vestrae voluntati libenter obtemperabimiis. Si vero nulla de amicis vestris ordinandis vo- bis voluntas extat, personam, quam ei ex nomine designavimus, vobis presentabit. Ad cumulandum quoque beneficium, quod nobis liberaliter impendistis, et ad promerendum cumulatius nostrae servitutis augmentum, quod bono inchoastis principio, fine optimo terminetis, et nos de amico vobis amicissimum efficiatis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.