Monumenta Corbeiensia, Nr. 288, S. 445
Domino suo et patri W(ibaldo) venerabili Stabulensi abbati 1150 frater R(obertus) obedientiae subiectionis ac orationum devotis- simum munus.
Sabbato post discessum vestrum Leodium profecti, dominica venimus; ibique abbatem1 Florefiensem* de bonorum suorum vio- lenta rapina querimoniam facientem invenimus. Cui ab archi- diaconis et abbatibus die eadem, nobis vero in crastinos respon- sum est: proximo sabbato episcopum* venturum; reverti nos ea die debere, in palam querelam nostram facturos; se vero nobis in omnibus iusticiae nostrae affuturos. Itum est, reversum est; et die predicta5 in conventu magno archidiaconorum, abba- tum, cleri litteras vestras domno episcopo presentavimus. Quibus a fratre Heinrico palam distincte recitatis, respondit episcopus: dubitare se, utrum liberos homines parrochianos suos excommu- nicare possitis; iudicio tamen archidiaconorum consilioque omnia acturum. Causa tam nostra quam Florefiensis in crastinum" protracta est. Et, presente frequentiore conventu, requisitus episcopus causam nostram in responsis archidiaconorum dixit consistere; archidiaconi nichilominus: privilegia et iura aecclesiae nostrae neque consilio neque iudicio suo velle convellere. Tum episcopus: Cum inquit abbatem vestrum et privilegia et cartas eius videro, consilio meorum, quae iusta sunt, agam. At nos, de responso hoc premuniti, diffugiis eius sic obviavimus: Quo- niam tempore predecessoris vestri domni Alberonis, excommuni- cationem aecclesiae nostrae ratam habere nolentis, archidiaconi, qui adhuc superstites sunt et presentes sunt, excammunicationem in Walterum de Warnanz et Balduinum de Hosden a nobis /a- ctam ratam esse censuerunt, viderit prudentia vestra, si iudicio et testimonio archidiaconorum et priorum aecclesiae vestrae possit refragari. Verumtamen, quoniam domnus abbas abest — in
1. Gerlandum. 2. monasterii Floreffe, a Namuco inter occidentem et meridiem. 3. die Lunae. 4. Leodiensem, Heinricum. 5. sabbato. 6. in diem dominicum.
430 WIBALDI EPISTOLA 301.
1150 cutus custodia et potestate privilegia aecclesiae nostrae sunt, qu%
Oct. — Dec. . .
ea, cum necessitas poposcent, tempore et loco et personae con- , gruenti relegenda presentabit — nos in articulo hoc, aecclesiae
nostre privilegia' pretermittentes, auctoritate domni papae Eugenii roboramur, sententiam eius, de incendiariis datam1, sicut de vestris ita de nostris observari postulantes. Et prolata scedula lectoque capitulo de incendiariis, auctoritate domni papae sententiam eius de incendiariis nostris ratam eum habere et observare urgeba- mus. Tandem, adductus vel instantia nostra vel ne domni papae offensam incurreret, dixit, se privilegiis nolle contraire, preceptis vero domni papae libenter velle oboedire. Statimque excommu- nicationem in incendiarios nostros datam archidiaconos ex aucto- ritate domni papae precepit observareb. Illis vero nomina eorum de manu eius requirentibus, cum ipse ea per se dare nollet, dies in noctem protracta. Tandem ipse nominum scedulam per se recepit; nunquam nisi coactus sententiam de incendiariis nostris observaturus. Ita ab eo recessimus, parum adhuc certi, quid super hoc egerit. Fama erat et constabat, quod domnus epi- < scopus nuncios suos ad Urbem direxerit, et quod ad curiam presentem domni regis Wormaziam iturus erat, mille marcis datis domnum regem in perniciem et depopulationem comitis Namucensis adducturus. Comes autem per abbatem Florefiensem nos multum sollicitavit, ut eius verbum apud domnum regem manuteneretis et bono fine, si possibile esset, terminaretis. Episcopus et comes nullo modo a werra desistere volunt, set rursum post natale Domini* cuncta devastare intendunt. Comes God(efridus), ut dicitur, Harizeis intrat, terram nostram et in Condrusio et in Ardenna depopulaturus, nisi redemptione accepta cessaverit. Comes Henricus nondum convaluit. Comes de Los* Turnines nostram vastavit, et Bosonem et Gozvinum fratres captos tenet. Wellin episcopus post natale se dicit incendio vastaturumc; quod ex auctoritate domni papae ne faceret monui-
a. pririlegia addidi. b. ohsorvari c. c. vastaturaro c.
1. in concilio Rcmensi a. 1148. V. Regesta pont. Roman. p. 632. 2. post 25 Decemb. 1150. 3. Ludovicus.
WIBALDI EPISTOLAE 301. 302. 431
mus, quia ad eum transituri eramus; quod vos etiam tam ex 1150 domni papae quam ex domni regis auctoritate prohibere sata- gatis. Facies rerum vestrarum tam intus quam foris eadem est, quae in exitu vestro erat; et ideo, si qua iubere, si qua ordinare disponitis, beneplacitum vestrum rescribite. Consilii enim et ordinationis vestrae providentia egemus. Valete in Do- mino; iterum dico: valete et gaudete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 288, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d67204e8-7ab1-4d4f-9c38-9a7acedcf790/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success