Monumenta Corbeiensia, Nr. 27, S. 123
niae gratiam suam et omne bonum. c "-
Novit tua dilectio, quod fidelissimum et carissimum nostrum Wibaldum Stabulensem abbatem propter unanimem electionem et peticionem Corbeiensis ecclesiae eidem monasterio prefecimus. Cnius ob insigne meritum, quod fideli servitio de regno meruit, secundum peticionem predecessoris sui et obsecrationem Cor- beiensis ecclesiae, duo monasteria feminarum, in quibus mona- stica religio iam defecerat, Kaminade scilicet et Visbike, ad reformandam in eis divini cultus religionem ex iudicio princi-
a. aiso c.
1. Biicken, a Brema inter meridiem et orientem. Huius monasterii tabulas edidit Hodenberg Hoyer Urkundenbuch IH. 2. Thietmari.
108 WIBALDI EPISTOLAE 30. 31.
1147 pum sibi et Corbeiensi ecclesiae iure proprietario in perpetuam possessionem contulimus1, salvo iure tuae advocationis quod habes in eisdem locis. Volumus autem atque mandamus di- lectioni tuae, ut, si inter te et eum convenerit, ius advocationis ad eadem loca ei vice nostra, quemadmodum nobis debueras, resignes, itemque ab eo et a Corbeiensi aecclesia advocatiam recipias*. Quodsi de hoc inter vos non convenerit, donationem, quam ecclesiae fecimus, ut contra omnes infestationes tuearis, et advocatiam, quam de nobis super eadem loca tenes, fideliter ac strenue et ad firmamentum nostrae donationis amministrare studeas, in presenti pagina per obtentum gratiae nostrae tibi mandando precipimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 27, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e4784a56-0a79-46d2-bcb3-c058431bd5a5/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success