Monumenta Corbeiensia, Nr. 95, S. 193
Carissimo domino et patri suo Wibaldo venerabili Corbeiensi 1148 abbati E. prior, A(delbertus) prepositus, W(alterus) camerarius debitam obe,dientiam.
In quantum fas est, prudentiam vestram arguimus, quod, cum paternitati vestrae anxietates nostras per nuncium vestrum et lit- teras nostras insinuaverimus, nondum aliquid nobis certitudinis de reditu vestro significastis, presertim cum in omnibus litteris, quibus reditum vestrum hac vice maturari rogavimus, hoc ad summam cum omni diligentia adiunxerimus, ut statim post ac- ceptas litteras absque omni dilatione de reditu vestro ad nos ordinaretis. Et ecce iam fere ad tres septimanas nuncium ve- strum suspensi expectamus; multoque desiderio sub hac expecta- tione afficimur nec quicquam consolationis a vobis accipimus. Quid ergo tandem faciemus? Neque enim sine causa reditum vestrum tantopere maturari postulavimus; foris pugnae, intus labores. Ut de omnibus aliis sileamus, fere mortificamur tota die de opinione immo concertatione hominum, qui contendunt, vos ultra non rediturum, quique modo cum inproperio insultant nobis, postquam ad speratam diem nuncius vester non rediit, affirmantes, quod in vanum spem nostram consumimus. Denique, nisi quod constantiam vestram tam fixam et immobilem optime novimus, tot opinionibus et tot clamoribus hominum flecti ad desperationem potuimus. Comes quoque Her(imannus) tam diu- turnam vestri absentiam multum incusat. Omni ergo devotione, omni studio paternitatem vestram rogamus, ut vel hac vice sta- tim post acceptas litteras nostras redire nullatenus differatis, procul dubio scientes, quod, si modo ulterius moram feceritis, amicos vestros in desperationem non modicam adducetis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 95, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d68bc2f1-262b-43a1-ab5e-9f9a32b9fc3e/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success