Monumenta Corbeiensia, Nr. 145, S. 253
238 WIBALDI EPISTOLA 150.
1146 vestri consilii verbo recedere nequaquam valeamus. Neque enim, si grata nobis esset huius dignitatis oblatio, si Co-rbeiensi aec- clesiae preesse iuxta suam electionem appeteremus, hoc sub in- certo multitudinis assensu tractaremus, sequentes videlicet nostri desiderii propositum. Nunc vero, Dco adiutore, nostri cordis intentionem ita firmavimus, ut ea nobis consilii portio pergrata sit, quae, donante Spiritu sancto, nobis d vestra fraternitate in- timata fuerit. Hoc tantum vestram prudentiam ammonere ne- quaquam dubitamus, ut — quantum per Deiprovidentiam, corda hominum moventis et in eorum cordibus operantis ad inclinan- das eorum voluntates quocunque voluerit, vestrae discretioni lici- tum est — hoc provideatis, hoc consulatis, hoc suadeatis, quod animabus et corporibus nostris atque monasterio vestro utile et tutum maxime iudicabitis. Tanto pondere sibi imposito, fra- tres primum exterriti fuerunt, sedulo petentes, ut fratrum suo- rum qui aberant et ministerialium aecclesiae presentiam expe- ctare valerent, cum quibus communicato consilio, quid optimum factu videretur, pariter ordinarent. Nos econtra instantiam le- gatorum iam regredi desiderantium opponebamus, et precipue voti nostri ac sponsionis vinculum, quo sic obligati eramus, ut sub eadem hora ab his, qui presentes erant, solvi in alterutram partem oporteret.
Itaque, emissis nobis a capitolio, fratres, plurimum anxii ac merentes causae huius utrumque latus sollicite pertractantes diuque ac multum inter utrumque cunctati, legatos tandem ad- miserunt, totius rei gestae ordinem plenius addiscere cupientes. Bruno prepositus novae aecclesiae, qui inter missos erat hono- ratior, loquebatur quaedam grandia, videlicet: Corbeiensem aecclesiam ius liberum electionis habere, quo nunc esset usa con- corditer et absque ulla vel minimi verbi dissensione; futurum, ut prius tria milia marcarum argenti expenderet, quam ab opti- nendo electo suo desisteret; Corbeiae maximas et pacatas divi- tias esse, fratres religionem tenere et ut augeatur desiderare ac petere; ministeriales valde locupletes esse, nullum inter eos ver- bum seu litigium de villicationibus hereditario iure obtinendis
WIBALDI EPISTOLA 150. 239
extitisse; omne feodum vel beneficium liberum vel absolutum 1146
Not. 1
fore, ubi mares non succederent patribus; servitium regis tam in expeditione quam in curia adeunda et in hospiciis procuran- dis exuberare; fratrem illum Heinricum, de quo nunc agitur, iudicium Dei et suae depositionis sentenciam pacienter sustinere, ipsum quoque desideranter ejecti adventum expectare, gauden- tem, quod nullus eorum, qui ei adversati fuerant, succederet; Stabulensis monasterii defectum de plenitudine Corbeiensis posse submoveri. Locus quidam invidiae videbatur, patrem ac pro- visorem tantis et tam insperatis bonis velle fraudari, cum in facultate Stabulensis aecclesiae nihil aliud nisi labor et dolor haberetur. Incredibilia tamen haec videbantur, atque ideo nobis, iam ad suum colloquium revocatis, consilium subeundi sarcinam prelationis sub tali moderatione dederunt: si videlicet, quemad- modum acceperant, rerum status apud Corbeienses inveniretur.
Multum itaque renitentibus legatis, unum de Stabulensibus monachis, fratrem scilicet Heinricum, virum utique excellentis ingenii et prudentiae ac singulari constantia preditum, cum lit- terarum nostrarum attestatione Corbeiam direximus, qui subtili inquisitione diligenter investigaret de toto electionis ordine et universa rerum Corbeiensis cenobii qualitate. Veniens igitur Corbeiam, susceptus est ab omnibus officiose et cum gaudio, ex Nov. eo tamen solo dolentibus, quod adventus noster aliquo modo tardabatur. Atque cum in communi fratrum coetu esset ad- missus, nullam invenit in tota electionis actione dissonantiam; set, excluso precipitis ac temerarii verbi vel actus vicio, omnium pariter vota concordabant. Observatum est summa cautela, ne intelligeret, illum domnum Heinricum iam fuisse Romam pro- fectum ad reparandam causam suam et ad repetendam" abba- tiam; quia iam ex legatis pro certo compererant, quod ad res etiam tutas non libenti animo migraremus nec certamen pro aliqua prelatione obtinenda subire vellemus. Remissus est ad nos predictus frater noster cum litteris aecclesiae, quae de omnium desiderio et coniventia circa nostram personam plenius
a. rep ... nda c.
240 WIBALDI EPISTOLA 150.
1146 continebant, quae nos ad regimen ipsorum favorabili" affectu invitabant.
At vero dominus noster rex frequenti iussione nos ad cu- riam suam vocabat, graviter succensens, quod aecclesia Corbeien- sis, non modicum videlicet regni sui membrum, nostra vel ne- gligentia vel tarditate collaberetur. Venimus itaque ad oppidum Dec. 9 Frankenevort 5 Idus Decembris, credentes, dominum nostrum regem ibidem esse, sicut ipse nobis per nuncios et litteras signi- ficaverat; et invenimus ibi Corbeienses monachos, clericos et lai- cos non paucos, qui pro sua electione obtinenda omnium reli- quorum mandato et testimonio advenerant. Didicimus tunc quodam casu, cum hoc nollent Corbeienses, domnum illum Hein- ricum adisse donmi papae pro sua restitucione presentiam. Quanto metu ac dolore affecti fuerimus, nequaquam explicare verbis possumus. Tenebamur obligatione divini precepti, quod per os fratrum Stabulensium acceperamus, quatinus ad vocatio- nem Corbeiensium cepto itinere procederemus; resistebat nobis ratio nostra, et deterrebat nos non inprobabilis coniectura, quod inpingere possemus in Romanam aecclesiam et graviter sub po- tenti manu collidi, si causam Corbeiensium retractare domnus papa insisteret. Doluimus et flevimus, et male nobis erat.
Dec. 10 Ad primum ergo pullorum cantum, cum dormirent Cor- beienses, nos clam recessimus, sperantes, quod in monasterio Laurisamensi dominum nostrum regem, sicut ab ipso per nun- cium acceperamus, invenire possemus et aliquo modo apud ipsum satagere, si forte voluntas Dei esset, ut Corbeiam non perveniremus. Sequebantur nos Corbeienses facto mane ih- dignati; ac disponente Deo, domnum regem, antequam ad nos perveniret, in via obvium habuerunt. Et totis ingenii viribus apud ipsius mansuetudinem egerunt, ne ipsos spe sua et ele- ctione vacuos et sub ancipiti periculo constitutos in se confi- dentes dimitteret. Consolatus est eos benigne; et plenos bonae promissionis fecit hospitari secum in villa Winheim nominata.
Dec. 11 Die insecuta nos, non solum vocati set etiam per fidem et
a. favorali c.
WIBALDI EPISTOLA 150. 241
sacramentum adiurati, venimus, plus cogente Dei ordinationis 1146 articulo quae in ore servorum suorum sonuerat, quam inpel- lente regiae maiestatis et offensae formidine. Consumpta est dies illa1 in utriusque partis allegationibus. Et querebamus in domo regia intercessores, qui antea pro multis etiam damnatis sepe interveneramus. Et sollicitabamus amicos nostros, quasi de eorum fide dubitantes, Anselmum scilicet Havelebergensem venerabilem episcopum et Arnoldum maioris aecclesiae in Colonia preposi- tum, regiae curiae cancellarium, quos a iuventute nostra summa dilectione sumus amplexi et diligenti studio cum cottidiano ka- ritatis incremento venerati; atque, ut nobis assisterent et ani- mum principis ab hac intentione revocarent, magna precum in- stancia rogabamus. Siquidem disputandi et refragandi ausum ultra voti nostri et responsi accepti stabilitatem nobis illud ex- hibebat, quod fratres nostri sub quodam interpositae conditionis pendulo consilium dederant, ut tunc sequeremur vocationem, si nullum vicium sive dolus in actione vel narratione subesset. Quid multis moramur, cum universa, quae dicta sunt, nec tem- poris nec e,pistolae brevitas possit comprehendere? In eas an- gustias quadam rerum necessitate detrusi sumus, ut, si receden- dum foret, offensam et indignationem regiam incurreremus et Corbeiensem aecclesiam sub magnae confusionis et ruinae arti- culo relinqueremus. Turbati ergo et inopes facti totius consilii, cum maxima lacrimarum et singultuum interruptione defensio- nem causae nostrae reliquimus, domni regis arbitrio rei sum- mam et terminum committentes, ea tamen providentiae ratione considerata, ut tunc regia mansuetudo cogeretur a proposito de- clinare, cum nos et honorem nostrum ac famam suae fidei tra- didissemus. Verum ipse, in sui promissi stabilitate perseverans et tamquam de suae voluntatis processu adepto triumphans, vo- catis Corbeiensibus nobisque tacentibus, nos more sollemni pu- Dec. 12 blice de abbatia Corbeiensi investivit*. Induimus ibidem quan- dam firmioris animi constantiam, personam prius et rem omnem
1. Dec. 11. 2. Wibaldum die 12 Decembris 1146 in villa Weinheim investitum esse, liquet ex Notis Stabulensibus supra p. 75.
Jaffk, Bibliotheca I. 26
242 WIBALDI EPISTOLA 150.
1146 iacturae subicere statuentes, quam Corbeiensem aecclesiam nostro
Dec. 12
consilio et auxilio contra predicti Heinrici impetus nudare. Dec. 18 Dimissi ergo a regia curia, pervenimus Corbeiam 15 Kal. Ianuarii; ubi mirabili omnium favore suscepti fuimus.
1147 Nunciatum est nobis Goslariae Nonis Ianuarii, quod idem Heinricus ab Urbe esset reversus, confecto negocio. Nos tamen, Spiritu sancto roborante, processimus ad res aecclesiae obti- nendas; et contra spem humani iudicii tam personas, quae illi fidelius adheserant, quam possessiones, quas ipse alienaverat, absque maioris difficultatis obstaculo recepimus. Heae vero sunt possessiones, quas liberali manu post depositionem suam dona- verat: in Cropensteden viginti mansus; in Nortlandia curtem integram Loningen, curtem integram Buochorn; in curte Visbich duos mansus; in curte Ioten unum mansum; in curte Werleten unum mansum; in curte Mettesthorp unum mansum, et alia quaedam. Quae universa nos Deo propicio recuperavimus.
Set rumor, quem acceperamus de illius restitucione, vanus fuit; quoniam usque adeo nihil egit, ut a sede apostolica absque formata epistola redierit nec litteras commendaticias nec recepti sacerdotalis officii et absolutionis suae ab excommunicationis vin- culo testimonium referret. Quid vero de epistolis a domno papa accipiendis, precipue ab his, qui ad ipsum venientes negotium habent, sacra canonum auctoritas decernat, vestra melius eru- ditio novit.
Cunctis itaque dissensionibus Corbeiensis aecclesiae tam in- tus quam foris per Dei misericordiam sopitis omnibusque diffi- Mart. cultatibus complanatis, missi fuimus a domno rege cum Worma- ciensi1 et Havelebergensi" episcopis obviam domno papaeEugenio ingredienti Galliam Comatam. Cui occurrimus in oppido Di- Mart.so vionis 3 Kal. Aprilis anno Domini 1147. Cui cum suggestum esset, quod nos aecclesia Corbeiensis in abbatem elegisset, dis- cretione apostolica et providentiae singularis cautela edoctus, nullas aecclesiae Corbeiensi sive in privilegiis sive in epistolis sub nomine nostro litteras dirigere voluit, nisi prius de tota
a. Uavebcrgensi c.
1. Bnccone.
WIBALDI EPISTOLA 150. 243
electionis serie et sinceritate plenius cognovisset; arbitratus etiam, 1147 personarum translationem de aecclesia ad aecclesiam, vel quod una persona in altera aecclesia pastoris in altera visitatoris of- ficium obtineat, ad suae moderationis gubernacula pertinere. Fuimus tamen ab ipso liberaliter et honorifice habiti, non solum pro reverentia regiae maiestatis, cuius legatione fungebamur, set etiam pro privatae dilectionis gratia, qua nos iam pridem co- gnitos pie amplexari dignatus fuerat. Tunc etiam iniunxit nobis in virtute obedientiae et in remissione peccatorum nostro- rum, ut ad debellandos christiani nominis hostes ac Dei aec- clesiae vastatores trans Albim super paganos militaremus; cum tamen sciret, hoc nequaquam a nobis posse fieri, nisi ex Cor- beiensis aecclesiae expensa et milicia.
Misit ergo Corbeiensis aecclesia communi consilio et nostro assensu duos ex fratribus suis, Waltherum scilicet monasterii priorem et Reinherum prepositum de Eresburch, viros sane pro- bati testimonii et honestae conversationis set neque profundi sermonis neque disertioris, armatos quidem non arte set veri- tate, non facundia set innocentia. Hii nunquam curiam Roma- nam prius intraverant, et pervenerunt ad domnum papam apud iun. 10 Sanctum Dyonisium in territorio Parisiensi1. Decima postmodum die * absoluti sunt in civitate Meldis, confirmata prius in celebri conventu nostra in Corbeiensi aecclesia electione et ordinatione sub die 10 Kal. Iulii. Siquidem reverendus ac pius pater no- iun. 22 stram parvitatem publica laudatione prosequi dignatus est nos- que amplissimis verbis apud ignotos commendavit, mandans le- gatis et per ipsos omnibus, ut nos tanquam patrem et dominum diligerent atque honorarent atque, cum ipsis tanto studio et la- bore expetiti tantopere placuissemus, ne tunc displicere incipe- remus, cum de religione reformanda et possessionibus recolli- gendis agere temptaremus, set tam" ad ordinis reparationem quam ad fundorum restaurationem communi et consilio et auxilio
a. tam addiderunt Martene et Durand.
1. die 10 Iunii. V. supra ep. 46 p. 123. 2. immo decimo die post diem 13 Iunii; vide ibid. p. 124.
16*
244 WIBALDI EPISTOLA 150.
1147 fulciremur. Intellexerat namque vir subtilis ingenii, nos neque in optinenda neque in conservanda huius prelationis dignitate cum aliquo ambitionis nevo laborare, set stetisse pro innocentia et fama nostra et pro quibusdam rebus nostris, quas ad incre- mentum cenobii Corbeiensis non modico sumptu inchoaveramus.
Nondum reversis legatis, intraveramus cum armata milicia et exercitu christianorum principum terram Leuticiorum, trans- misso Albi flumine. Et eramus in obsidione castri Dimin sub vexillo Crucifixi, cum ecce iam sepe dictus Heinricus parvo qui- dem armatorum" numero set multum armato animo Corbeiam accessit, missisque legatis suis, aecclesiam de fide et iuramento suo ammonuit et, ut ipsum tamquam proprium dominum reci- • perent, postulavit. Verum illi recte fidei et iurisiurandi non im- memores, monasterium armis et propugnaculis, quae usque hodie extant, muniunt et vim vi repellere iure gentium moliuntur. Un. - iuii. Fecerat et antea simile quiddam in monasterio de Aldes- leve; ubi ab Hillino eiusdem monasterii abbate, qui de Cor- beiensi congregatione illic assumptus fuerat1, qui a multis vir discretus et litteratus putabatur, hospicio post reditum ab Urbe receptus, ipso annuente, in stacionibus* festis cum virga pasto- rali insignitus processit. Cuius prevaricationis premium pre- sumptori consiliario transgressor ipse reddidit, in eo videlicet, quod, eodem abbate absente, sedem suam et abbatiam in capi- tulo invasit; set a Fritherico eiusdem loci advocato paulo post circumseptus, fuga et pedibus poenam evasit. Predictus abbas, contemptor sane canonum et apostolicae sedis, relicta monasterii et fratrum suorum cura, Iherosolymam profectus est, armatam
1148 militiam* sequens; ubi etiam in mari submersus est\ Cuius obitu nunciato, prefatus Heinricus abbatiam5 sine canonica ele- ctione obtinere voluit atque, ut per nos a marchione Adelberto
a. armotorum cod.
1. de Hillino abbate Aldcslevensi „apud Corbeiam impetrato" cf. Annal. Pegav. 1109 (Mon. SS. XVI. p.250), et Catalog. abbat. Corb. snpra p. 70 n. 8. 2. processionibus. 3. Bernhardi comitis de Plozeka. V. Annal. Pegav. 1.1. 4. d. 14 Mart. (1148). V. Annal. Pegav. 1.1. et Calendar. Pe- gav. ap. Mencken II. 124. 5. Aldeslevensem.
WIBALDI EPISTOLA 150. 245
induceretur, efficere laboravit. Extat epistola1, in qua persuasioni 1148 eius et quorundam virorum non obscuri nominis respondimus.
Reversi ab expeditione Sclavica in nativitate beatae Mariae 1147 — quam etsi peccatis exigentibus non efficaciter set tamen obe- Scpt'8 dienter complevimus, ad quam nos traxerat et christianae salutis intuitus et specialis monasterii nostri causa, pro recipienda vi- delicet regione quadam, quae a Theutonicis Ruiana, a Sclavis autem Rana dicitur, quae Corbeiensi monasterio imperiali dono collata est a Lothario caesare — invenimus aecclesiam assultu predicti hominis turbatam, plus dolentes ac metuentes de fraude ac perfidia eorum, qui consilium et adiutorium illi impenderant, quam de ipsius temeritate.
Anno preterito fuimus Treveri in curia domni papae. Unde 1148 cum gratia et apostolicae benedictionis roboratione revertentes; Ian'Fcb1 accepimus litteras ad Corbeiensem aecclesiam plenas favoris et bonae spei, in quibus continetur, ut Corbeienses nos tamquam boni et humiles filii diligerent et honorarent, atque ut pastori suo condignam nobis reverentiam et obedientiam impendentes, ad recuperandas et retinendas possessiones et bona Corbeiensis aecclesiae viriliter assisterent*. Non profuit tam frequens sua depositio, tam crebra nostra confirmatio, tam perseverans aposto- licae auctoritatis" iussio; seminatur terra mendaciis, seminatur scandalis, et, ut mos est gentis, prius hominem falsa delatione suffocant, quam ipse sese appeti intelligat.
Venimus ad synodum Remensem, quae celebrata est me- Mart. 21 diante quadragesima, ubi domnus papa, paci et tranquillitati Corbeiensis aecclesiae providere volens, sentenciam, quam vene- rabilis pater noster bonae memoriae Thomas, presbiter cardinalis et apostolicae sedis legatus, in Heinricum, quondam monasterii eiusdem abbatem, verbis dedit, verbis et scripto confirmavit*. Apr. 5
Sententia* vero predicti cardinalis et legati, quam apud nos 114« scriptam et imagine ipsius obsignatam habemus, haec fuit: Nos
a. actoritatis cod.
1. V. ep. 136 supra p. 211 sq. 2. V. ep. 76 supra p. 151. 3. V. ep. 84 supra p. 158 dat. 1148 Apr. 5. 4. lata Paderboraac d. 21 Mart. 1146. V. supra p. 232.
246 WIBALDI EPISTOLA 150.
1146 inquit communicato consilio episcopi Patherburnensis1 et aliorum,
lart. 21 ...
qui presentes aderant, pro inutilitate personae et symoniae con- /essione et inobedientia et caeteris eum de abbatia et de sacerdotio deposuimus, monachos ab obedientia, et omnes, qui iuraverant sibi fidelitotem, d debito iuramenti absolventes. Quodsi, visis vel auditis his litteris, in abbatia consistere pertinaciter voluerit et aecclesiam in personis vcl bonis suis per se vel per aliquam sub- missam personam ledere molitus /uerit d proxima dominica pal- marum*, eum excommunicamus. Viderit de absolutione sua, vi- derit de restitucione sacerdotalis officii. Haec in eum prolata in iudicio et scripta sub sigillo faerunt. Set videte, qualiter tociens tam acerbe ammonitus resipuerit. 1148 Venit in mense Iunio Giseke5 in domum sororis suae abba- v iamo tissae*, quae nec sacrum virginis velamen per consecrationem episcopi suscepit nec benedictionem ad abbatiae regimen a pon- tifice accepit, cum tamen iam antea duas abbatias, videlicet Eskenewege5 et Kaminate, per violentiam occupaverit preter illam", quam modo tenet. Et habuit consilium cum ministeria- libus nostris numero quatuor, qui soli de omnibus laicis ad de- positionem ipsius maxime sunt adnisi; reconciliatus est eis in osculo pacis, utinam propter eum, qui est karitas. Set inventus est dolus in ore ipsorum, quoniam eorum quidam spe cuiusdam turpis commertii et ipsum vocavit et ipse illuc venit. Cuius rei relatione nec vestras aures sanctissimas decet gravari nec nostram professionem nec stilum contaminari; radicem conveniendi et ar- borem consilii nos de fructibus plane cognovimus. Recedentes enim ab eodem colloquio, coeperunt paulatim et occulte per ex- tremae conditionis et fortunae personas in vulgus spargere: quod nequaquam essemus ultra redituri; dominum illum, cui reconci- liati erant, abbatiam sive iure sive iniuria recepturum. Atque interim maledicta et incredibilia probra de persona et conversa- tione nostra in populum spargebant. Procedebat eorum audacia;
1. Bernhardi. 2. 1146 Mart. 24. 3. V. supra p. 223 n. 6. 4. Iu- dithae. 5. Eschwege, a Cassela inter orientem et meridiem. 6. Gese- kensem.
WIBALDI EPISTOLA 150. 247
et incipiebant grassari in suos compares et, proiecta nominis 1148 nostri ac potestatis reverentia, predis e-os et rapinis incessebant". Induxerunt preterea intra muros atrii monasterii nostri genusb hominum desperatorum, predones videlicet ac latrones et quos- dam proscriptos, de quibus publica querimonia clamabat, quod vias et itinera obsiderent et latrociniis omnia permiscerent. Com- movebant clandestinis consiliis corda quorundam fratrum in or- dine suo dissolutorum.
Quod malum usque adeo invaluit, ut post reditum nostrum, quem hac necessitate ante prefinitum et oportunum tempus acce- leravimus, tres de iunioribus fratribus in anniversario die obitus Oct. 8 predecessoris nostri abbatis Heinrici pro eo nobiscum orare mul- tociens ammoniti detrectarent, eo quod dominum suum depo- suisset et in sede eius sedisset contra canones. Pro qua rebel- lione et contemptu tanquam inobedientes et temerarii de mona- sterio communi omnium iudicio sunt proiecti. Quae actio aliis singularibus litteris tota conscripta est1. Hoc venenum de con- flatorio predicti conventiculi fluxisse non dubitatur.
Crevit cottidie simultas et nocivis augmentis in tantum pro- vecta est, ut illi ipsi, de quibus dictum est, nos per submissos latrones trucidare temptaverint 4 Kal. Ianuarii. Quo nequiciae Dec. 29 conatu frustrati, effracto stabulo nostro, quatuor equos abduxe- runt, tres gladiis confoderunt*. Hoc factum in ore omnium cum maledictione versatur et nos anxietate ac sollicitudine implevit.
Perpendat nunc, reverende pater, ac iudicet vestra prudentia de vestra peticione super illius fratris in claustrum nostrum re- ceptione, qui tam mobilis et convertibilis animi est, qui con- suevit pravorum magis quam prudentium acquiescere consiliis. Hoc est ignem in sinu recondere. Audistis nunc, quae mala nobis fecerit, intelligite nunc, quae nos ei bona contulimus.
Fuerat in obsequio suo iuvenis quidam, filius fratris sui, nomine Cuonradus, qui ad nos reversus est, nondum deterso 1147 sudore itineris Romani. Eum nos non solum clementer verum
a. incessabant c. b. gns c.
1. V. ep. 126 supra p. 200 sq. 2. V. ep. 149 supra p. 230 sq.
248 WIBALDI EPISTOLA 150.
1147-1148 etiam familiariter atque in cibo et potu et somno tanquam cu- stodem corporis habuimus, quem etiam honore, possessione et honesto matrimonio sublimavimus. Puerum quendam reliquerat Corbeiae, filium sororis suae, illo nativitatis ordine genitum, de quo leges et patrum instituta decernunt, ut in ergastulis mona- steriorum sic concepti retrudantur, quem ipse in monasterio col- locare nequiverat; set nos eum intuitu divinae retributionis ton- soratum et vestimentis regulae indutum collegio fratrum aggre- 1148 gavimus. Quidam ex eis, quibus nuper reconciliatus est, cui frequenter legatos dirigit, gravi eum ignominiae cauterio adus- serat, quasdam edes prope monasterium destruendo et inhabi- tantes in eis ab ingressu monasterii arcendo; quam notam nos, humanitatis verecundia suadente, abolere festinavimus. Hunc locum erubescentes atque cunctantes attingimus propter illud apo- stoli: Considerans te ipsum, neettutempteris1; et: Qui stat, vi- deat ne cadat*. Illud vero, quod licet munus fuerit, non tamen a nobis beneficium reputatur, pretereundum putamus, videlicet Dec. 29 quod a nobis vestitus fuit cunctis duplicibus eadem die, qua a summissis latronibus vitam fere cum caballis amisimus. Pro- pterea detestanda est ambicio, quae mentis oculum caecat, quae religionis intuitum tenebrat, quae Dei timorem et hominum re- verentiam annullat. 0 altitudo divini consilii! 0 profundum iustissimae providentiae! 0 investigabiles viae Dei! Dum ho- norem conscii fragilitatis reicimus, consilio divino capimur; cum ad quietem diu desideratam et corpore et animo tendimus, aeter- nae providentiae iudicio labores inextricabiles et anxios incidimus, et in hac via Domini, cum amamus, odium recipimus, cum mise- remur, affligimur. Accusatores quidam et testes atque coopera- tores depositionis hominis illius elisum recolligunt, odia incen- dunt, armant iras, presumptionem roborant, non quia eum dili- gunt, set quia ipsi inquieti sunt.
Quod autem vestra eruditio scripsit, ut iam sepe nominatum fratrem in claustrum professionis suae benigne, recipiamus et pa- terna consolatione contricionem eius sublevando foveamus, quan- 1. Galat . 6,1. 2. 1 Corinth. 10,12.
VvTBALDI EPISTOLA 150. 249
dam iuris rationem pretendere videtur. Set inbecillitati nostrae 1149 nequaquam iustum sive legitimum aut regulare creditur, ut ad tutelam redeat, de qua semel fuit emancipatus — emancipa- tionem vero intelligimus abbatis promotionem — quia capite diminutus non potest fieri legitime tutor*. Sicut ergo a digni- tate alicuius prelationis depositus, iure cogi non potest, ut ibi nolens habitet, ubi prefuit, sic nobis videtur aecclesiam cogi non posse, ut depositum suum, non dicimus alat, set in suae habi- tationis penetralia cum formidine futuri scandali recipiat, nisi forte quis suae depositionis sentenciam pacienter ferat et, re- versus cum adversariis in concordiam, in electionis consensu illum arroget, quem postea patrem et tutorem absque contra- dictionis obstaculo habere valeat. flle vester duabus electionibus, quae post depositionem suam canonicae institutionis ordine cele- brate sunt, nec interfuit nec acquievit, set potius contradixit, et usque hodie clamare non cessat, se fuisse circumventum et vi oppressum, cum tamen et confessio eius et accusatorum attestatio et operis ipsius inrefragabilis evidentia iuste damnatum mani- feste ostendant. Consulat sibi, provideat quieti suae, attendat paci fraternae. Non est ei tutum, non est ei honestum, non est ei pacificum, in domo una inter personas esse, quae agente Dei iudicio sua accusatione ac testificatione eum deposuerunt, nisi forte in animo ipsius, soliditate humilitatis fundato, mundanae altitudinis desiderium penitus excoctum sit.
* 1n margine leguntur haec: Ex libro digestorum primo1. Mode- stinus libro 1 pandectarum: Inviti filii naturales vel emanci- pati non rediguntur in patriam potestatem.
Item ex eodem*. Ulpianus libro 14 ad Sabinum: Qui libe- ratus est patria potestate, postea in potestatem honeste reverti non potest, nisi adoptione.
- Item ex eodem". Papianus libro 36 questionum: In omni iure, finita patris potestate, nullum ex primo retinetur vesti- gium. Denique et patria dignitas quesita per adoptionem, finita ea, deponitur.
1. Dig. I t. 6. 1.11. 2. Dig. I t. 7. 1.12. 3. Dig. I t. 7. 1.13.
250 WIBALDI EPISTOLA 150.
1148 Preterea excellentiam vestram latere nolumus, quod in lit- pr' teris, quas domnus papa Eugenius depositionem illius confir-
mans scripsit, statuisse dinoscitur, ut, si idem Heinricus pacem monasterii Corbeiensis perturbare presumpserit et bis tercioque commonitus non resipuerit, non solum ibi ulterius prelationis non habebit officium, set ne postmodum ibi inter subditos ma- iunio neat, prohibuisse1. Cum a conventu illo malignantium, qui apud Giseke ut supra* dictum est fuit habitus, reverteretur, ha- buit hospicium pro foribus monasterii in domo cuiusdam laici sibi antea familiaris, ubi a quibusdam iuvenibus nova cupien- tibus visitatus fuit; et antelucanis horis in aecclesiam vocatus et salutatus fuit. Unde egrediens mane, invenit operarios in muro novarum edium, quas erigere inchoavimus, hortatusque eos ad studium operis, promisit, a se ipso condignam retributionem accepturos, ipsum quoque camerarium nostrum, cui hanc solli- citudinem iniuncxeramus. Verba haec erant inepti hominis; set, ut scitis, populus coepit ea exaggerare et suspicione ac metu omnia implere, ita ut etiam viri, quos maioris oportuit esse consilii, in offensionem sint adducti. Pro qua re ammo- nuimus eum per venerabiles patres et coabbates nostros, per abbatem videlicet de Renichusen*, per abbatem de Northeim*, per abbatem de Sancto Godehardo5, per abbatem de Gravenkirch, per abbatem de Flietorp, per prepositum de Richenberch ". Sic firmatam credimus sentenciam domni papae, ne idem dominus de caetero sit habitator vel dominus Corbeiensis monasterii.
1149 Haec, pater amantissime, vobis scribere dignum iudicavimus, prolixiora fortasse, quam vestris occupationibus seu valitudini conveniat; set eo animo factum est, ut totus rerum ordo vobis plenius innotescat et nostra parvitas apud vestram discretionem in eo, quod peticionem vestram tanta necessitas exaudiri non patitur, placidam excusationem inveniat. Quod vero plurali numero scribimus, non venit ex elatione cordis et pompa ver- borum, neque ut ex tumida dictione oratio fiat crassior aut ex
1. V. ep. 84 supra p. 158. 2. p. 246. 3. Reinhardum. 4. Wize- linum. 5. Fridericum. 6. Gerhardum.
WIBALDI EPISTOLAE 150. 151. 251
producta positione numerosior, set ex nostra, id est monachorum, 1149 consuetudine hoc facimus, qui nihil dicunt singulare aut pro- prium, nisi: Mea culpa peccavi. Superfluam fortasse set tamen officiosam operam assumimus, videlicet Minervam docere artes, in silvam ferre ligna, mittere aquas in flumina, iuvare lumen solis accensis facibus. Non doleatis, karissime pater, quod hoc non habetis, quod habent cymices et vermiculi1, quoniam hoc habetis, quod multi homines non habent; non, inquam, tristemini, quod non habetis illud, ex quo Deum nemo vidit umquam, quo- niam illud habetis, ex quo beati sunt, qui Deum videbunt. Iudicia Domini abyssus multa* et 6 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et in- vestigabiles viae eiuss. Tyrannis et aecclesiarum subversoribus dat incolumitatem et omnium rerum affluentiam, religiosis et eru- ditis episcopis corporeorum subtrahit visionem oculorum, ne gre- gem suum oculis carnis videant et officium altaris implere va- leant. Patitur et apostolus aliquid, quod non vult, propter quod ter Dominum deprecatur; set dicitur ei: Sufficit tibi gratia mea*, et ad revelationum humiliandam superbiam monitor quidam humanae imbecillitatis apponitur5 in similitudinem triumphantium, quibus in curru retro comes adherebat, per singulas acclama- tiones civium dicens: Hominem te memento. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 145, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e2671193-df8a-4557-9416-87fafc381386/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success