Monumenta Corbeiensia, Nr. 3, S. 95
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio F(olc-1133-1137 maro) Corbeiensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.
Religiosorum virorum est, honestas personas suo collegio adhibere, quorum contubernio minime infamentur. Unde psalmi- grafus vates canit: Ambulans in via immaculata, hic mihi mini- strabat1. Et quoniam de quodam camerario, quem habere di- ceris, multa sinistra nostris sunt auribus nuntiata, per apostolica scripta tibi mandamus atque precipimus, quatenus ipsum a con- sortio tuo amoveas et tam honestam religiosamque personam eius loco substituas, de cuius conversatione omnipotens Dominus honoretur et fama tua Deo propicio occasione huiusce modi ne- quaquam ulterius denigretur. Tua itaque interest, talem te de cetero exhibere, ita ad reformandam religionem instantius labo- rare, ut sinistra fama, quae pro huius modi apud sedem aposto- licam innotuit, bone conversationis studiis abstergatur et nos de tuis actionibus gaudere possimus. Data Pisis 6 Idus Februarii.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 3, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e388c2ff-89a1-47a4-9c7c-092495661bce/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success