Monumenta Corbeiensia, Nr. 369, S. 531
Inclito triumphatori ac serenissimo domino suo F(riderico) 1152 Dei gratia glorioso Romanorum imperatori augusto frater W(ibal- u'm' dus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, salutem in eo qui dat salutem regibus".
Iniuriam, quae Corbeiensi aecclesiae et nobis illata est, pro- priis verbis explanare non valentes, cum propheta ingemiscimus dicente: Expectavimus pacem, etnonvenit; et tempus curationis, et ecce turbatio1. Sperabamus enim in tempore et maxime in primordiis imperii vestri, quem Deus mirabili et celeri potentia sua omnium principum summa et desiderabili coniventia in regni solium sublimavit, latronum manus esse compressas, furta vin- dicata, perfidiam eliminatam, quippe cum vestrae potentiae nulla possit nequitia obsistere. In hac confidentia securos et nichil omnino metuentes, invaserunt nos homines nostri, qui nobis
1. Teck. 2. Oethlingen a Kirchheim inter occidentem et septem- triones. 3. Wellingen a Kirchheim ad septemtriones. 4. hodie prope Teck locus Erstein non reperitur. Nec vero de Alsatiae castro Erstein cogitare licet. 5. i. e. intervallo diei 1 Iunii 1152 et diei 1 Iunii 1153. 6. Ps. 143,10. 7. Ierem. 14,19.
33*
516 WIBALDI EPISTOLA 884.
1152 fidelitatem iuraverunt et magna beneficia a nobis habent; et armata manu lntraverunt oppidum nostrum Huxanam et, pre- missa paulatim et per turmas militia, tandem armati et paten- tibus vexillis super incautos irruerunt, Folcwinus videlicet et Widekindus fratres; et in vastitate hostili totum locum occupa- verunt. Triduo itaque ibidem commanentes et omnem circa regionem, quae ad prebendam fratrum specialiter pertinet, pe- nitus devastantes, nefandissima scelera in viros ac mulieres pas- sim commiserunt; et post publicam atque communem rapinam, quae estimata est fuisse nongentarum librarum denariorum, a captivis melioribus, quos a pauperiore turba segregaverant, du- centas quinquaginta tres libras nummorum extorserunt. Insuper vallum et munitiones, quae auctoritate regia et precipue privi- legio beatae recordationis patrui ac predecessoris vestri con- structae fuerant, cum advocati essent eiusdem loci, destruxerunt. Nullae inter nos et ipsos inimiciciae erant, set, proxime cum ab eis in osculo pacis recesseramus, nullam umquam querimo- niam vel nobis vel alicui super predictos burgenses fecerant nec alicuius mali suspicio inter ipsos et nostros habebatur. Pro hac tam atroci contumelia fratres nostri, cum absentes essemus1, corpora sanctorum Viti et Iustini, quae apud nos requiescunt, in terram deposuerunt, et humiliatis crucifixi Salvatoris nostri imaginibus, ab omni deinceps sollempni officio divino et a pul- satione campanarum abstinuerunt. Provoluti ergo genibus vestrae maiestatis, tam nos quam fratres nostri et tota familia Corbeiensis clementiam vestram suppliciter exoramus, ut, sicnt decet principalem excellentiam, vindicare non differatis hanc in- signem contumeliam, quae vestram dignitatem non modica ex parte obscurat. Alioquin non solum vobis et regno servire, sicut in precipuo desiderio habemus, ultra non poterimus, set etiam in terra Saxoniae cum honore habitare non valebimus.
1. Coloniae, circ. 29 Iuni. V. ep. 381 supra p. 512 et ep. 385 infra.
WIBALDI EPISTOLA 385. 517
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 369, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/99b43069-52b6-45ca-bb1f-2b13ffb7774f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success