Monumenta Corbeiensia, Nr. 74, S. 170
Monumenta Corbeiensia, Nr. 74, S. 170

(M. 143.)
1148 Reverentissimo patri suo et domino E(ngenio) uni et uni- "M*rt' versali pontifici frater W(ibaldus) Dei gratia et vestra id quod est in aecclesia catholica, dilectionem ut patri, obedientiam et servitium ut domino.
Postquam ab equitatis vestrae censura A(lolfus) quondam Fuldensis abbas apud Treverim depositus fuit, Fuldensis aec- ^ clesia nunquam in generalem concordiam rediit; quoniam hii, qui cum abbate et pro abbate steterant, omnes fere de mona- sterio expulsi sunt, et maxime illi, qui alicuius amministrationis officia a longis retro temporibus habere videbantur. Quod dis- sensionis malum in tantum crevit, ut lator presentium frater Dudo, cum litteras vestrae iussionis de facienda electione de- disset, mox in porta monasterii captus sit. Nos quoque a vestra celsitudine Fuldam venire iussi, revocare ipsos ad pacem, et ut fratres suos in congregatione reciperent, studiose temptavimus, set facientibus peccatis nihil profecimus. Quia igitur ad vestram moderationem pertinet, ut instar divinae potenciae, quae sanat contritos corde et alligat contriciones eorum, omnium curam cum misericordia habeatis, providete, ne aberrantes oves lupo- rum morsibus lacerentur et aecclesia Fuldensis, quae amplis- sima est et suis spaciis et vestra speciali dominatione et ordi- natione, per vos in pace ac religione reformata totius honestatis principatum obtineat.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 74, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/e492364e-e837-4148-a171-755be9d37193/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success