Monumenta Corbeiensia, Nr. 129, S. 227
Reverendo in Christo patri F(riderico) aecclesiae beati Go- 1148 dehardi venerabili abbati frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in catholica aecclesia, orationem cum vera dilectione.
Sinceritatis vestrae apices plenos iocundae consolationis, plenos gratiae, accepimus; in quibus quasi quodam coelesti mu- nere et divinae pietatis dono exhilarati sumus. Nam laudatio vestra plenos nos bonae spei effecit, quoniam karitas Dei, quae diffusa est in vestro corde per Spiritum sanctum, qui habitat in vobis, usquequaque falli non potuit, quin aut presentia aut
1. Matth. 5, 9. 2. Aldeslevcnsi. V. eam quae sequitur episto- lam. 3. Adelbertum, marchionem Brandenburgensem. 4. Ekbertum. 5. Nov. 5-6.
14*
212 WIBALDI EPISTOLA 136.
1148 procul dubio futura bona predicanda in nobis estimaretis. Sane conscientia nostra graviter nos impugnat et accusat neque nos, non dicam vestra, set nec cuiusquam quidem infimi hominis commendatione dignam se arbitratur". Verumtamen quoniam sic de nostra parvitate vobis sentire visum est, enitemur id esse quod vos affirmatis, studebimus conformes fieri gratiae quam vos predicatis. Caeterum de domno illo Heinrico, qui ali- quando prefuit Corbeiensi monasterio, cui nunc nos Deo auctore deservimus, vestrae benignitati respondemus, quod, cum in mul- 1146 tis accusaretur tam de violenta intrusione sua quam de aliis 'quibusdam capitulis, nos non solum absentes verum etiam omnium istarum rerum ignari et longe positi in curia domni Mai.iun. papae eramus; et post sex fere mensium spacium, sepe vocati et venire iussi et ex parte non modica coacti, ad regimen Cor- beiensis aecclesiae non absque cura et sollicitudine et gravi ti- Dcc. more accessimus, cum tamen inter ipsius depositionem et no- stram ordinationem medius quidam1 unanimi et concordi fratrum electione fuerit promotus. Nostram itaque innocentiam, qui ei ante dum frequenti accusatione pulsaretur studiose astitimus, ipse fatigavit et, inobediens Romanae aecclesiae et ipsius de- cretis minime obtemperans, ore in coelum posito, scandala inter fratres nostros seminavit et, quantum in ipso fuit, materiam modis omnibus dedit, quominus regularis disciplina et ordo mo- nasticus debito et canonico tramite in monasterio nostro pro- cederet. Et illis quidem reconciliatus est, qui erant ei, dum presideret, in presentia blandi in absentia mordaces, qui eum cogebant quasi consilio salutari illa facere, quaeb ipsi mox re- prehendentes accusabant et, cum essent malorum auctores, eum in ius tanquam nocentem trahebant. Nobis vero infestus est, qui eum nunquam ne verbo quidem scientes offendimus et qui, si fieri posset salva religione et honestate nostra, mallemus ab- esse quam in tempore tantae perturbationis preesse. Super hoc vero, quod, sicut in vestris litteris habetur, nobis recon-
a. sic cod. b. qui c.
1. Heinricus II abbas Corbeiensis.
WIBALDI EPISTOLA 136. 213
ciliari desiderat, plurima nobis sollicitudo imminet, quis sensus 1148 queve sententia sub verbo reconciliationis contineatur. Quo- niam testis est nobis conscientia nostra, quod nihil in eum pec- cavimus. Si vero ipse in nos deliquit, totum ei ex corde per- fecto ob divini respectum amoris indulgemus, et tam in anima quam in corpore vera ei bona provenire exoptamus, nec invide- mus ei, si, salva pace nostra et monasterii nostri cautela, foe- cundior ei quies aliqua concedatur; siquidem et nos homines sumus et cum hominibus flagellati et humani aliquid alienum a nobis non sentimus. Set de litteris marchioni1 Adelberto super ipsius negotio mittendis, non facilis nobis ad consilium via fuit pro eo, quod idem marchio, vir sane prudens, totius honestatis et disciplinae speculum, nos nequaquam super eodem verbo consuluit, cum tamen sit nobis intima fide' et familiaritate coniunctus. Porro aecclesia Romana hoc pre cunctis morta- libus privilegium in terris post Deum obtinuit, ut sola cum ipso dicere possit: Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo*. Que est igitur fortitudo nostra aut virtus, ut erigere possimus, quem manus elisit omnipotentissima? Et ipse quidem domnus Heinricus, cum fuerit ab apostolicae sedis legato5 excommunicatus et ab omni tam abbatiae dignitate quam aec- clesiastico officio depositus, nullas reconciliationis suae litteras a Romanae aecclesiae clementia retulit, fortassis quia secundum morem et instituta sedis apostolicae iurare tactis sacrosanctis euangeliis noluit, quod de cetero Corbeiensem aecclesiam nec per se nec per submissam personam vexaret. Tum vero in sin- odo Remensi, que proxime celebrata est, domnus papa tamApr. 5 verbo quam scriptis confirmavit* sententiam legati sui magistri Thomae, quam in predictum H(einricum) dictaverat; set ipse, ut dictum est, et a gradu et ab ordine aecclesiastico eum deposuit et, tanquam inobedientem immo vero aperte rebellem, anathe- matis sententia perculit. Quantum vero piaculum sit illud re- cipere quod Romana aecclesia respuit, sacrorum canonum pa-
a. fldae c.
1. Brandenburgensi. 2. Deut. 32, 39. 3. Thoma. 4. ep. 84 p. 158.
214 WIBALDI EPISTOLAB 136. 137.
1148 ginae vestram eruditionem manifeste docuerunt. His nimirum et aliis rerum difficultatibus perterriti, quid vestrae sapientiae respondere debeamus aut in quo aecclesiae nobis commissae ac nostrae quieti consulamus, ex imbecillitate mentis nostrae non facile disquirere potuimus. Set considerabit et animadvertet et eliget discretio vestra, quid sancta mater nostra Romana aec- clesia in bac causa velit admittere, quid Corbeiensis aecclesiae paci conveniat, quid nostrae quieti proficiat, quid tandem aec- clesia de Aldesleve1 et amicus noster marchio in hoc negotio tute recipere valeat. Nam verbum de Aldesleve, quod nobis per nuntium veatrum, non in litteris, tanquam rem secretam mandastis, iam apud nos vulgatum erat. Siquidem ille idem bonus vir solita levitate non amicis set depositoribus suis, non familiaribus set post depositionem suam etiam infamantibus eum" hec eadem propalaverat; et eosdem, ut ad diem, quo nos et ipse conventuri eramus, venirent, rogaverat, cum nos de hac conven- tione prorsus ignoraremus, atque ideo reconciliationis colloquium prius fuit nobis suspectum quam cognitum.
137. Reinardus abbas Reiriehusensis Wibaldum rogat, Heinricwn I deiectum abbatem Corbeiensem indulgenter habeat. (M. 119.) 1148 Domno W(ibaldo) venerabili Corbeiensi abbati frater R(einar- dus) in abbatum numero minimus, quicquid fidelissimus ac devo- tissimus animus.
Dilectionis vestrae presentiae, virorum karissime, proposue- ram me corporaliter exhibere, set ne id fieret, equitature" de- fectus prohibuit, quem mihi cuiusdam vani et perfidi hominis fraus et deceptio fecit. Igitur venio per litteras et spiritum, eo vestram dilectionem salutans affectu, quem vos ex longo probasse non dubito. Causam vero, que me hoc tempore preter visitationis vestrae desiderium venire voluerat, probatissimae discretioni si- mulque pietati vestrae committo, quatinus apud eam non minus pro ea mea scripta quam vivae vocis verba valeant, et hi, qui me
;t. infam&ntibns eum scripsi pro infama cod. b. equitare c.
1. Oldisleben, coen. d. Moguntinae, ab Erfordia ad septemtriones.
WIBALDI EPISTOLAE 137. 138. 215
huic interesse cansae desideraverant, familiaritatem meam apud 1148 vos aliqnid posse cognoscant. Est autem domni H(einrici) ali- quando Corbeiensis abbatis dicti, super quem vos oculos paternae pietatis ponere decet, ut ipse pietatis effectus, eum non frustra de vobis aliquid solatii sperasse, laudabili veritate comprobet.
Cetera verborum narrabit portitor horum. Utriusque hominis vestri salutem bonus ille Samaritanus, qui vulneratum collegit, providere et custodire dignetur, abbatum karissime.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 129, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/fc7295cd-a442-43e7-b76b-3957448395f5/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success