Monumenta Corbeiensia, Nr. 204, S. 345
W(ibaldus) Dei gratia Corbeiensis abbas successoribus suis 1149 in perpetuum. Sicut officii nostri est, cum omni sollicitudine 0ct'_ D et timore Dei res nobis creditas ordinare ac dispensare, ita nichilominus ad eandem curam pertinet, quaecunque a nobis in tempore amministrationis nostrae geruntur, ad posterorum me- moriam, ne per oblivionem aut per negligentiam error aliquis oboriatur, scripto transmittere. Quocirca omnium fidelium Christi et aecclesiae nostrae prudentiae notum esse volumus, quod di- lectus filius noster Heithenricusb prepositus monasterii nostri in Groninga" inter ceterad gravamina, quae sibi et aecclesiae suae ex communi malicia mundi incumbunt, hoc nobis conquerendo suggessit, quod quidam ministerialis noster Hezo nomine partem agri, qui iuxta fluvium Bodam situs est et usque ad nostra fere tempora solebat esse compascuus, absque ulla iuris ratione occu- pavit. Super qua re nos diligenter a sapientibus et senioribus nostris veritate inquisita comperimus, quod idem ager ad pre- bendam fratrum et ditionem prepositi absque ullo dubietatis scrupulo pertineat. Similiter de molendino, quod Wunnerus iuxta villam Helmerikesdorp reedificavit, quod etiam quidam liber" Hoierus nomine1 sine ullo iuris suffragio detinebat, veraci relatione didicimus. Nichilominus de una curte, quae fuit Hein- rici Rufi de Groninga", indubitanter cognovimus. Quae omnia, sicuti veraciter ad prebendam congregationis et ad manum pre- positi pertinere intelleximus, sic per presentem paginam eis
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 204, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/e61df55a-cea5-4309-b575-55f8ce59e737/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success