useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 387
Signature: 387

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
404. Wezel Friderico I regi gratulatur. Conlra clericorum do- minationem verba facit. Nuntios quosdam Romam mitti vult. . (M. 384.) a. matris excidUse videtur. b, alio bis legitur in cod.
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 387, S. 555
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 387, S. 555

    Graphics: 
    x

    Clarissimo Dei gratia F(riderico) Wezel, ad summa animae 1152 et corporis leta undique proficere.

    Inmensa laeticia, quod gens vestra vos sibi in regem ele- gerit, moveor. Ceterum, quod consilio clericorum et mona- chorum, quorum doctrina divina et humana confusa sunt, sacro- sanctam Urbem, dominam mundi, creatricem et matrem omnium imperatorum, super hoc sicut deberetis non consuluistis, et eius confirmationem, per quam omnes et sine qua nulli umquam principum imperaverunt, non requisistis, nec ei sicut filius matri, si tamen filius et minister eius esse proposuistis, non scripsistis, vehementer doleo. Quis enim stabili ordine proficere valeat, nisi quem Rebecca dilexit et promovit? Licet quippe pater Ysaac vellet et niteretur Esau benedictione preferre, Iacob, matre ipsum vocante, et consilium" quasi insulsum ipso Iacob timente, quia Esau moram in venando fecit, benedictionem et dominium, aliob illo dolente, obtinuit. Et ut ad rem perveniam ipsam- que vobis plenius exponam, quod dico, diligentius attendatis.

    Vocatio vestrorum olim predecessorum et vestra adhuc a cecis, id est a Iulianistis, hereticis et apostatis clericis dico et falsis monachis suum ordinem prevaricantibus et contra euan- gelica apostolica et canonica statuta dominantibus et, legibus tam humanis quam divinis reclamantibus, aecclesiam Dei et secularia disturbantibus, facta est. Quod autem tales sint, ostendit beatus Petrus, cuius vicarios se esse mentiuntur, dicens: Fugientes eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem, ministrate in

    a. matris excidUse videtur. b, alio bis legitur in cod.

    540 WIBALDI EPISTOLA 404.

    1152 fide virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia pacientiam, in pacientia pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in amore fraternitatis karitatem1. Haec vobis su- perent". Cui enim haec non presto sunt, cecus est et manu temptans. De quibus rursum idem apostolus dicit: Erunt ma- gistri mendaces*, qui in avaricia de vobis negociabuntur*, deli- ciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum1, oculos habentesplenos adukerio5, per quos via veritatis blasphemabitur1, hi sunt fontes sine aqua1. Tales quomodo cum Petro dicere possunt: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus tes, et ite- rum: Argentum et aurum non est michif Quomodo a Domino audiunt: Vos estis lux mundi, vos estis sal terre?10 Quibus, quod sequitur, nimirum convenit: Quodsi sal evanuerit, in quo sa- lietur, ad nichilum valet, nisi quod conculcetur ab hominibus11 vel a porcis. Unde Iohannes: Qui dicit, se credere in Christum, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare". Item: Qui dicit, se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est et veritas in eo non esta. Petro et vicariis Petri a Domino dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vosti. Set qualiter ipse a Patre missus fuerit, exprimit dicens: Si non fecero opera Patris, nolite credere mihi11. Si Christo, qui peccatum non fecit, sine operibus credendum non fuit, quomodo istis, non solum male set etiam mala publice agentibus, est credendum? Unde dicitur: Quomodo potestis loqui bona, cum sitis mali? Non solum vero loqui non possunt bona, set nec credere; sicut ipse Dominus ait: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem querentes?^ nam fides sine operibus mortua est". Quomodo isti non solumb quibuslibet diviciis inhiantes, set qui divicias, quae toti mundo salutares extiterunt, per quarum utique usum pax tanta et talis per universum orbem fuit, quod filium Dei de sinu Patris in sinum

    a. snperet c. b. solum addidi.

    1. 2 Petr. 1,4-7. 2. 2 Petr. 2,1. 3. 2 Petr. 2,3. 4. 2 Petr. 2,13.

    5. 2 Petr. 2,14. 6. 2 Petr. 2, 2. 7. 2 Petr. 2,17. 8. Matth. 19, 27.

    9. Act. 3, 6. 10. Matth. 5,13.14. 11. Matth. 5,13. 12. 1 Ioh. 2,6.

    13. 1 Ioh. 2, 4. 14. Ioh. 20, 21. 15. Ioh. 10, 37. 16. Ioh. 5, 44. 17. Iacob. 2,17.

    WIBALDI EPISTOLA 404. 541

    matris deposuit, sua falsa doctrina luxuriose vivendo destruxe- 1152 runt, possunt primum omnium illud e_uangelicae doctrinae man- datorum audire: Beati pauperes spiritu1, cum ipsi nec effectu nec affectu sint pauperes? Hinc beatus Ieronimus: Clericum negociatorem, vel ex inope divitem, vel ex ignobili gloriosum, quasi pestem fuge. Quomodo isti, negociis secularibus incum- bentes, primum omnium decretorum Romanorum pontificum, a beato Clemente in epistola sua prima* inductum set a beato Petro apostolo promulgatum", surdi auditores adimplent? Inter caetera siquidem, ubi Petrus Clementem ordinavit, ei iniunxit dicens: Te quidem* oportet irreprehensibUiter vivere et summo studio niti, ut omnes huius vitae occupationes abicias, ne fide- iussor existas, ne advocatus litium fias, neve in aliqua occupa- tione mundialis negocii prorsus inveniaris perplexus. Neque enim iudicem neque cognitorem secularium negociorum hodie te iussit ordinari Christus, ne, prefocatus presentibus hominum curis, non possis verbo Dei vacare. Haec, quae minus tibi congruere diximus, exhibeant sibi invicem laici, et te nemo occupet ab his

    studiis b sollicitudines seculares suscipere, ita unicuique

    laicorum peccatum esse", nisi invicem sibi, etiam in his, quae ad communis usum vitae pertinent, opera fideliter dederint; te vero securum facere ex his, quibus non debes instare, omnes communiter elaborent. Quodsi forte a semet ipsis hoc laici non intelligunt, per diacones edocendi sunt; et tibi solius aecclesiae sollicitudines relinquantur. Si enim mundialibus curis fueris occupatus, et te ipsum decipis et eos qui te audiunt. Non enim poteris, quae ad salutem pertinent, plenius distinguere; et ex eo fit, ut et tu deponaris et discipuli per ignorantiam pereant. Id- circo tu quidem adA hoc solum vacato', ut sine intermissione doceas verbum Dei.

    a. promulgatam c. b. exciderunt verba haec: per quae salus omnibus datur. Sicut enim tibi impietatis crimen est, ncglectis verbi Dei studiig, — c sic pro est. d. quod c. pro quidem ad. e. vocato c.

    1. Matth. 5, 3. 2. Pseudo-Isidoriana. 3. „Te quidem — doceas verbum Dei" tracta sunt e Pseudo-Isidoriana epistola Clementis prima. V. Decretales Pseudo-Isidorianae ed. Hinschius p. 32.

    542 WTBALDI EPISTOLA 404.

    1152 Mendacium vero illud et fabula heretica, in qua refertur, Constantinum Silvestro imperialia symoniace, concessisse, in Urbe ita detecta est, ut etiam mercennarii et mulierculae quoslibet etiam doctissimos super hoc concludant, et dictus1 apostolicus* cum suis cardinalibus in civitate pre pudore apparere non audeat". Siquidem sanctus Meliciades, sancti Silvestri predecessor, in de- cretis suis* Constantinum esse baptizatum asserit, dicens: Cum inter turbines mundi succresceret aecclesia, ad eo usque pervenit, ut Romani principes ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent; de quibus vir relligiosissimus Constantinus primus fidem veritatis est adeptus. Tripartita etiam hystoria, eum, an- tequam umquam ipse imperator civitatem intraverit, christianum fuisse, testatur.

    Quae loquor, attendite. Esau, non domi vacans, elementab matris et consilia ignorans, silvestria petens, a ceco vocatus, usque nunc caret promissis; Iacob vero, matri obediens, colli et manus nuda' domestico disciplinarum tegmine tegens, ea, quae cecus silvestri promisit, divino nutu subripuit. Imperatorem non silvestrem set legum peritum debere esse, testatur Iulianusr imperator in primo omnium legum dicto, dicens: Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam set etiam legibus opartet esse armatam, ut utrumque tempus, et bellorum et pacis, recte possit gubernarih. Idem etiam, unde princeps Romanus impe- rare et leges condere habeat, paulo post ostendit; set et, quod principi placuit, legis habeat vigorem et quare, subinfert, cum populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem con- cessit. Set cum imperium et omnis rei publicae dignitas sit Romanorum, et dum imperator sit Romanorum, non Romani

    imperatoris, quod sequatur considerantibus d Quae lex,

    quae ratio senatum populumque prohibet, creare imperatorem?

    a. audeant c. b. an delenimcnta? c. sic pro Iustinianus. d. patet excidisse tidetur.

    1. i. e. quem dicunt (der sogenannte). 2. EugeniusIII; quem toto fere anno 1152 Signiae Albaeque fuisse, dieque 9 Decembris demum Ro- mam reversum esse, docent quae edidi Regesta pont. Rom. p. 645 — 648. 3. Pseudo-Isidorianis. V. Decretales Ps. -Isid. ed. Hinschius p. 247. 248. 4. Cf. Genes. 27,16. 5. Institut. Prooem.

    WIBALDl EPISTOLAE 404. 405. 543

    Comitem Rodulfum de Ramesberch et comitem Oudelricum 1152 de Lencenburch et alios idoneos, scilicet Eberhardum de Bode- men, qui, assumptis peritis legum qui de iure imperii sciant, et audeant tractare, Romam quantocius poteritis mittere non dubite- tis. Et ne aliquid novi ibi contra vos surgat, prevenire curate.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.