useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 238
Signature: 238

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
245. Heinricus Romanorum rex Eirenae Graecorum imperatrici de Welphone acie superato scribit. (M. 190.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 238, S. 383
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 238, S. 383

    Graphics: 
    x

    Karissime matri ac materterae suae E(irenae) per divinam 1150 providentiam placidissime Grecorum imperatrici H(einricus), filius Apr gloriosi ac serenissimi C(onradi) Romanorum imperatoris augusti, et ipse Dei gratia Romanorum rex, filialis dilectionis indissolu- bilem gratiam.

    Certum est et nullus prudentium dubitavit, quod illa, quae a natura ortum et processum habent, perenni fortitudine firmiora sunt quam ea, que humano conparata et connexa sunt artificio. Quia igitur secundum consanguinitatis et propinquitatis a matre mea carnali gradum naturaliter tenetis, nulla nos dissociare et alienare potest necessitas, quin in perpetuum mansura caritate iungamur et benivolentia. Quocirca, quia de meis provectibus vos plurimum exultare et gloriari scio, equum esse arbitratus sum, vestrae celsitudini notificare, que circa nos, Dei prestante clementia, prospera geruntur. Siquidem octava die mensis Fe- Febr.8 bruarii superbus ille et perfidus Welpho, tot beneficiorum patris mei immemor, hostiliter invasit terram nostram, patre meo in rebus publicis longe agente, me autem cum parte miliciae in quodam castro nostro relicto. Castrum, ad quod ille accessit,

    s. dilitnissent c. b. expeditus addidi. Cf. ep. 245 p. 368.

    368 WIBALDI EPISTOLAE 245. 246.

    1150 Flohperc dictum est; nos autem eramus in alio castro Horburc, distante ab illo per spacium restae et dimidiae. Accepto igitur celeriter tantae contumeliae nuncio, festinavi hostem persequi; et cum quinque magna miliaria post eum processissemus, pre- missis equitibus expeditissimis, qui eius tergo imminentes fugam ipsius retardarent, nos duabus consertis aciebus abeuntem per- sequebamur. Cum itaque agminis extrema iam cederemus, faciem convertere coactus est; set, vero Deo de coelis pugnante pro nobis, tantam adepti fuimus victoriam, ut, nisi per nocturnas tenebras delituissent, nullus omnino evadere potuisset. Capti sunt equites trecenti", et equorum non parvus numerus extinctus est, partim lanceis confossus partim gladiis cesus. Pater meus gene- Apr. ralem nunc expeditionem super eundem Welphonem indixit et eum penitus exterminare aggreditur, ut de cetero ad communem im- perii vestri hostem persequendum et delendum expeditus et liber existat. Sicut autem a provisione paterna meam indolem re- cedere non decet, ita meae intelligentiae pergratum est, quod tocius consilii1 summa vestrae sublimi prudentiae collata est.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.