Monumenta Corbeiensia, Nr. 408, S. 579
Reverendo in Christo patri suo et domino B(ernhardo) ve- 1153 nerabili sanctae Romanae aecclesiae cardinali presbitero frater W(ibaldus) Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
Si cum integritate sospitatis vestrae et cum rerum vestra- rum integra conservatione ad Urbem pervenire potuistis, pluri- mum in Domino exultamus, quoniam desiderium nostrum circa salutem vestram completum est. Rogamus itaque clementiam vestram, quae magnum nobis familiaritatis et patrocinii usum" conferre dignata est: ut nostram parvitatem domno papae et domnis cardinalibus commendare benigna insinuatione dignemini et, ut peticiones nostrae effectum optineant, efficere non abnuatis,
a. ausum c.
36*
564 WIBALDI EPISTOLAE 426. 427.
1153 ut nos ex devoto deinceps devotissimum" famulum habeatis. ei- Sic enim necessitates nostras sumus partiti: ut, quoniam vos in Corbeieusi monasteriob habitare aliquantisper non estis de- dignatus, vos eiusdem aecclesiae causas provehendas assumatis, et de benignitatis vestrae defensione filios vestros, qui in eodem monasterio Deo militant, laetificetis; vester autem collega, domi- nus videlicet noster Gregorius cardinalis, quia Stabulensem aec- clesiam visitare dignatus est et eius miserias oculata fide per- spexit, negotia ipsius monasterii promovenda recipere non re- cuset, sicut de eius bonitate plurimum confidimus.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 408, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/0d146961-aaf6-4449-9bd4-423ac40f75c2/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success