Monumenta Corbeiensia, Nr. 199, S. 339
Eugenius episcopus servus servorum Dei karissimo in Christo 1149
Not 28
filio C(onrado) illustri Romanorum*regi salutem et apostolicam benedictionem.
Quantum affectum erga personam tuam et regnum tibi a Deo commissum habeamus, pluribus experimentis tuam pruden- tiam credimus agnovisse. In quo inflexibiliter permanentes, pe- ticiones excellentiae tuae, quantum cum Deo possumus, libenter admittimus, et cum aecclesiae honestate regiae tuae voluntati gratanter prebemus assensum, sicut devoti beati Petri filii et specialis sanctae Romanae aecclesiae defensoris. Inde est quod, magnitudinis tuae preces in electione Xantensis prepositi1 pa- terno recipientes affectu, tibi tanquam karissimo filio nostro duximus annuendum; licet quidam postmodum penitus diversa ab his, que dilectionis tuae litteris significasti, suggesserint. Causa vero fratris nostri Coloniensis archiepiscopi quam gravis sit, quoniam longum est enarrare, ab his, qui circa te sunt, poteris manifeste cognoscere. Si enim, quanta circa officium suum per negligentiam et inobedientiam superbiendo commiserit, magni- tudinis tuae discretio cognovisset, nec etiam verbum, ut credi- mus, pro ipso movisset. Unde in concilio, quod Remis auctore Domino celebravimus, excisionis sententiam pertulisset, nisi, regiae parcentes absentiae, detrimentum aliquod regno, quod maxime nobis cavendum erat, eventurum exinde putaremus. Et nunc post reditum tuum nobiscum firmiter statueramus, 1. Thiebaldi.
21*
324 WIBALDI EPISTOLAE 204. 205.
1149 ipsum sententia digna suis excessibus feriendum, nisi tuae ma-
^ov. 28
iestatis legatio prevenisset. Set precibus tuis quantum possumus inclinati, manum nostram in presentiarum ab ipsius dampna- tione retraximus et usque ad dominicam, qua cantatur Ego sum pastor bonus1, inducias ei concessimus. Quia ergo excellentiae tuae preces absque gravi sanctae aecclesiae et disciplinae aec- clesiasticae lesione in hoc ex toto exaudire nequivimus, regia equanimiter clementia ferat, et his, que sanctae Romanae aec- clesiae matri tuae incumbunt, cuius omnipotens Dominus te constituit defensorem, sicut de benignitate tua speramus, tan- quam piissimus iusticiae amator intendas. Dilectum filium nostrum Heinricum iuniorem regem in Domino salutamus. Data Laterani 4 Kal. Decembris.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 199, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/eab0bc70-9fe6-4d1f-97ea-83da032ef34f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success