Monumenta Corbeiensia, Nr. 187, S. 327
Reverendo patri suo et domino E(ugenio) sanctae univer- 1149 salis aecclesiae summo et universali pontifici B(ernhardus), Dei gratia Patberburnensis aecclesiae humilis minister, et frater W(ibaldus) eadem gratia et vestra id quod est in aecclesia catho- lica, perseverantem cum omni devotione et obedientia famulatum.
a. detraer c.
1. Hanc epistolam Francofurti m. Augusto 1149 datam esse, intelligi- mus ex ep. 200 infra p. 318. 2. 25. Dec. 1149.
312 WIBALDI EPISTOLA 192.
1149 Cum venissemus in oppidum Frankenvorth in assumptione ing'18 beatae Mariae ad curiam incliti triumphatoris filii vestri C(on- radi) serenissimi Romanorum regis, Z(eizolfus) prepositus Spi- rensis filius vester querelam suam exposuit, presente Moguntina et Wormatiensi aecclesia, nobis quoque audientibus, et habuit testimonium ab omnibus: quod, cum" a vestra sanctitate esset reversus — priusquam sudorem viae detergeret, priusquam ad episcopum Wormatiensem1 et ad abbatem Eberacensem* man- data vestra perferret, quibus controversiam, quae in eum mota erat, audiendam determinandamque commiseratis — ab episcopo Spirensi5 et canonicis eius in iudicium actus est, et per verbum sanctae obedientiae iussus est fratribus reddere infra quindecim dierum spacium, quicquid de prebenda ipsorum eis defuerat in- terim, dum versus Romam peregrinaretur. In perferendis ita- que mandatis vestris cum predictum tempus effluxisset, quinto decimo tandem die cepit episcopus predictum prepositum Z(ei- zolfum) de inobedientia incusare, et super hoc canonicam pene sententiam a clericis postulare. Cum vero prefatus prepositus sensisset, se a canonicis iniquo odio pregravari et omnia aeccle- siastica beneficia sibi preter morem et ordinem abiudicari, me- tropolitanum, Moguntinum videlicet archiepiscopum*, apellavit; et sic ante datam sententiam, quam adversarius eius Gevehardus prima voce proferebat, se suaque in vestram tutelam commendans, ab eis exivit. Vocatus Spirensis episcopus a metropolitano suo, cum clericis suis Moguntiam venit; ubi cum iam sepe dictus Z(eizolfus) prepositus neque misericordiam neque iudicium in- venire potuisset, vestram presentiam appellavit. Haec sunt, pater karissime, que veraciter audivimus5, et quae pro oppres- sione fratris nostri pietati vestrae intimare curavimus, scientes procul dubio, quod in conspectu vestro misericordia superexaltat iudicium, et quod in nullo violari sacrorum canonum decreta patiamini.
a. cum om. c.
1. Bucconem. 2. Adamum. 3. Gunthcro. 4. Heinricum. 5. Francofurti mense Augusto.
WIBALDI EPISTOLAE 193. 194. 313
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 187, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/5ab4fd0e-f53d-4db0-b218-86eae31a8a3b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success