Monumenta Corbeiensia, Nr. 233, S. 374
Monumenta Corbeiensia, Nr. 233, S. 374



1150 Dilectissimo in Christo patri suo E(ugenio) sanctae Romanae aecclesiae summo pontifici C(onradus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus filialem per omnia dilectionem et de- bitam in Domino reverentiam.
Gratum nobis valde est et in secreto cordis nostri memori benivolentia collocatum, quod dilectum cappellanum nostrum Thiebaldum pro nostrae dilectionis et intercessionis respectu in Xantensi prepositura provexistis. Dignum enim et iustum esse arbitramur, si, predecessorum vestrorum ac nostrorum, virorum
a. sic ex debeant correctum est in cod.
1. V. eam quae sequitur epistolam 239.
WIBALDI EPISTOLA 239. 359
utique sanctissimorum ac sapientissimorum, instituta et iura ser- 1150 vantes, illas personas diligere ac sublimare curemus, que a ve- strae sanctitatis misericordia in sacrosanctae matris nostrae Ro- manae ecclesiae gremio benignius confoventur, sicut vestra be- nignitas eos, quos nostra clementia propensiori bonitate evehere dignatur, honorare et amplificare sollicita est. Et quoniam non inchoasse set perfecisse virtutis est, excellentiam vestram intime rogando monemus, quatinus eadem benedicta et larga dextera vestra, que in predicta persona gratiae et honoris bona funda- menta iecit, edificare ad perfectum non abnuat; videlicet, si Colo- niensis1 misericordiam vestram obtinuerit et officii sui plenitu- dinem recuperaverit, non noceat preposito, quod a vestra manu tanquam a beati Petri manu investitus et promotus est.
Ceterum quia vestra discretio, sicut nobis scripsistis, sacro- rum canonum et sanctae Romanae aecclesiae sanctionibus con- traire non potest nec debet, nos de talibus statuendis et firmandis vestram nolumus sollicitare prudentiam. Set tamen, quod firmari non debet, tolerari potest; ut de dispensationis temperamento fructus multiplicetur in recompensationis incremento. Hoc propter- ea dicimus, quod incongruum esse credimus, ut aliquis in aecclesia Dei circa hanc personam, quam vos sublimastis, rigorem cano- num quasi vestigia vestra sequendo teneat, in aliis vero perso- nis, quas vos ignoratis, pro arbitrio suo remittat. Si ergo aliqua aecclesia pari voto et unanimi assensu eundem virum, ut auferat obprobrium eius, apprehendere voluerit, tanto debebit circa ipsum gratia dispensantis esse inclinatior, quanto cercius cognoscitur vestrae sanctitati pro nostrae dilectionis interventu esse acceptior.
Ceterum, sicut proxime sublimitatem vestram intime roga- vimus*, quatinus quendam liberum hominem nostrum Ottonem, qui apud vestram discretionem infamatus est, quod cuiusdam clerici Virzeburgensis, Counradi videlicet, nasum truncaverit, ab excom- municatione, qua pro hoc innodatus est, absolvi faceretis, quoniam, ab eodem clerico super eadem re in nostra curia pulsatus, iudicio gentis sue et curie nostre, quod innocens esset, iuramento com-
1. archiepiscopus Arnoldus I. 2. v. ep. 231 supra p. 351.
360 WIBALDI EPISTOLAE 239. 240.
1150 probavit, ita et in presenti attente facimus, rogantes, ut per pre- sentem nuncium tam nobis quam Bavenbergensi episcopo1 super eodem negotio rescribatis. Salutat dilectam paternitatem vestram dilectus vester in Christo filius, Heinricus iunior Romanus rex.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 233, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Corbeiensia/ec0da1bb-8c17-4dcc-abe1-e30b137a70b8/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success