Monumenta Corbeiensia, Nr. 277, S. 430
1150 Domino sanctae Corbeiensis aecclesiae reverendo abbati
tepUnT W(ibaldo) H(einricus) per misericordiam Dei Mindensis aecclesiae episcopus assiduas in Christo orationes et fidelis obsequii de- votionem.
a. iusssio c. b. hamus c.
1. Hanc epistolaui prope Stabulense monastcrium die 15 Septembris sibi allatam esse, docet Wibaldus in ep. 303 infra p. 432.
WIBALDI EPISTOLA 287. 415
Magistri Godeboldi, dilecti fratris nostri, vitae innocentiam 1150 et totius habitus sui rectitudinem vestrae discretionis auribus ex Sept. in. veritatis experimento testificari possumus. Et de importuna que- rimonia, quam adversus eum Everhardus presbiter de Hemerin iniuste suscepit, multo libentius et plenius vobiscum viva voce quam per scripta tractatum haberemus, si locus et tempus mutuis verbis accommodatum fuisset. Quotiens enim predictus E(ver- hardus) presbiter a domno papa litteras nobis apportavit, nos parati fuimus ei iusticiam facere. Et magister G(odeboldus) coram nobis et tota Mindensi aecclesia suam expurgationem canonice obtulit, quod nec per se nec per summissas personas illius bona unquam diripuisset; et hoc ex nostro testimonio certum habea- tis, quod eandem expurgationem coram domno papa iam dudum obtulisset, si continuae infirmitatis imbecillitas non obstitisset. Nuper vero, auditis litteris domni papaequas idem E(verhardus) attulit, et vestrae serenitatis commonitione superaddita", ut pax et finis laboris ad prenominatas perveniret personas, presbitero E(verhardo) tria talenta' pro amore et quiete fratris nostri G(odeboldi) persolvere voluimus, et de aliis personis, a quibus sua bona conqueritur distracta, aecclesiasticam nos facturos iusticiam promisimus; ex quibus nullam partem pro consilio nostro con- tingere voluit, set repetita querimonia sedis apostolicae iusticiam se expetiturum affirmavit. Set quia pacis estis amator et super fraterna infirmitate misericors, vestrae prudentiae supplicando committimus, ut totius controversiae turbinem per vos et nostra parvitate mediante terminare studeatis: ut videlicet predictum E(verhardum) verbis vestris districte commonitum ad nos redire iubeatis, ut, deposito labore, prefatae conventionis fructum reci- piat et de cetero, si vir bonus fuerit, in pace sua possideat. Quod si fieri non potest, in hoc Mindensis aecclesia vestrae cari- tatis sentiat affectum, ut apud domnum papam nostrum dilectum filium magistrum G(odeboldum) excusare satagatis, et de sepius repetitis querimoniis sui adversarii ei pacem componere studeatis. a. t»r c.
1. ep. 268 supra p. 396. 2. ep. 275 supra p. 402.
416 WIBALDI EPISTOLAE 288. 289.
288. Heinricus Leo Wibaldo scribit, se bona Corbeiemia tuenda suscepisse. Begi papaeque commendari vult. (M. 269.) 1150 W(ibaldo) venerabili Corbeiensis aecclesiae abbati H(einricus) Dei gratia dux Bawariae et Saxoniae fidele servitium.
Iuxta peticionem vestram bona aecclesiae vestrae sub tui- tionis meae munimen recipio, et tam in his quam in ceteris, que ad honoris vel utilitatis vestrae profectum respiciunt, prom- ptum me et fidelem exhibeo. Unde et ego, de vestra vicissim benivolentia securus, confido, quod memoria mei in benedictione sit apud vos tam coram domno papa quam coram rege.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 277, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/71e08274-087e-4ae8-9698-71ae5ca69a25/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success