Monumenta Corbeiensia, Nr. 149, S. 274
1149 Frater Wibaldus Dei gratia id quod est in ecclesia catholica dilecto fratri et amico suo B. preposito salutem et benedictionem.
Cuiusdam sapientis1 verba sunt haec: Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur, ipse non faUitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur. Item hoc addidit: Qui mentitur inquit fallit, quantum in se; at qui mendacium dicit, non fallit, quantum in se est. Item hoc quoque super eadem re dicit: Vir bonus inquit prestare debet, ne mentiatur; prudens, ne mendacium dicat. Et nos, frater karissime, nequa- quam mentiti sumus, set mendacium dicere coegit non inpru- dentia, set necessitas. Itaque longiores adhuc inducias petimus, ut neque mentiti fuisse neque mendacium dixisse comprobemur.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 149, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/eefde536-e315-4796-814e-0636b97b40b3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success