Monumenta Corbeiensia, Nr. 290, S. 448
1150 Reverendo in Christo patri suo et domino H(einrico) sanctae
t. - Dec. ]yjin(jensi8 aecclesiae venerabili episcopo W(ibaldus) Dei gratia Corbeiensis ecclesiae abbas exiguas orationes et devotum servitium. Litteras vestras1, quas scripsistis ad nos pro causa magistri Sept 15 Godeboldi et presbiteri Everhardi de Emmeringe, 17 Kalendas Octobris in predio quodam Stabulensis aecclesiae recepimus; set quia tunc longe a partibus vestris abfuimus et dein procedente tempore plures causae nobis inciderunt tam de publicis regni negociis quam de privatis occupationibus, prenominatum pres- biterum E(verhardum) secundum petitionem vestram convenire non potuimus. Ubi vero ad has partes regressi sumus, ve- nientem eum ad nos interpellavimus et, ut petitioni vestrae ad- quiesceret et, que offerrentur ei a vestra mansuetudine, pro bono pacis et concordiae gratanter reciperet, ipsi persuadere temptavimus. Ipse autem nichilominus conqueritur, quod ab eis- dem hominibus, qui ante iniurias ei irrogaverant et substantiam suam abstulerant, novas iterum rapinas pertulerit; et quod ex eo tempore, quo ad nos mandatum domni papae detulit, de porcis suis quod valet 15 solidos ei abstulerint, et insuper omnem fru- ctum, quem de glandatico* suo presenti anno* habere debuerat, quem in magnam summam computavit, sibi usurpaverint. Cum ergo plurima ei hinc inde proponeremus, et ad terminandam tam longi temporis discordiam recipere quae oblata sunt eum cohortaremur, tandem, interveniente potioris consilii ratione, ces- sit nostrae commonitioni; et tria talenta, quae pro quiete et amore G(odeboldi) offertis ei, se accepturum promisit, ita, si de aliis personis, a quibus sua bona conqueritur distracta, quem- admodum promisistis, aecclesiasticam ei iusticiam faciatis. Sive igitur in hoc verbo sive alio quolibet modo controversia, quae est inter eum et magistrum G(odeboldum), terminetur, et ut ei
1. ep. 287 supra p. 414. 2. proventu glandium, quibus sues vescuntur. 3. 1150.
WIBALDI EPISTOLAE 303. 304. 433
de ablatis bonis suis iusticia fiat et haec omnia infra spacium 1150 quindecim dierum consummentur, discretionem vestram attente monendo rogamus; quia sententiam domni papae, quam annun- tiandam iniunxit nobis, diutius, si hoc perfectum non fuerit, sub silentio tenere non presumimus. Conqueritur preterea idem E(verhardus) presbiter, quod clericus de Lacheim, ubicunque potest, vel per se vel per summissas personas bona sua ei auferat, et eosdem laicos, qui rebus suis eum spoliare non cessant, ad dampnum suum familiares habeat; quod quam absurdum sit et quam inconveniens ordini suo, discretio vestra perpendat. -
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 290, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/d8f9dfcd-1c2f-4528-bcb2-9f01668a2ada/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success