Monumenta Corbeiensia, Nr. 142, S. 246
1149 Reverendo patri suo et domino Arnoldo sanctae Coloniensis ecclesiae venerabili archiepiscopo frater Wiboldus Dei gratia id, quod est in aecclesia catholica, exiguas orationes et devotum ob- sequium.
Quia post Deum et post domnum regem caput omnium principum in hac terra estis, et ad vos potissimum respicit sta- tus pacis terrae, vobis conquerimur tanquam patri et domino, quod quidam ministeriales Corbeiensis monasterii, qui erant in 1148 convictu nostro assidue, quadam nocte1 cum cenaremus, a mensa
Dec. 29
a. eum addidi. b. te addidi.
1. d. 29 Dec. 1148. Vid. ep. 150 infra.
WIBALDI EPISTOLAE 149. 150. 231
nostra egredientes, equos nostros effracto stabulo furati sunt et 1148
0cc. 29
quosdam, quos abducere non potuerunt, gladiis interfecerunt.
Facto clamore ad arma, ut mos terrae est, convenerunt alii mi-
nisteriales ecclesiae, plures numero, et pro sua fide conservanda
et pro honore omnium suorum parium vocaverunt quosdam ad
duellum, quorum consilio tantum facinus fuit perpetratum, cum
eis pugnaturi in octava epiphaniae1. Siquidem consilium eorum
et machinatio fuit, ut nos illi ipsi latrones interficerent vel men- \
bris truncarent, ut postmodum veraciter didicimus; quod cum
ad effectum perducere non potuissent, nocturno furto equos
nostros invaserunt. Proinde advoluti animo ad pedes vestrae
celsitudinis et omnium principum sive nobilium et ceterorum,
qui in curia vestra sunt, humiliter auxilium vestrum implora-
mus, quatinus, respectu divinae pietatis et pro reverentia domni
regis et omnium principum et pro statu tam divini quam hu-
mani iuris, scutum vestrae defensionis tantae audaciae opponatis;
et ne malefactores illi in terra vestra refugium habeant, sicut
magnitudinem vestram decet, provideatis; et ad prefatum diei tem-
pus1 nobis in adiutorium aliquos de vestris transmittatis. Valete.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 142, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/f2e93756-422c-4912-bf66-ca8c57bb0581/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success