Monumenta Corbeiensia, Nr. 339, S. 502
1152 Domnus papa Eugenius Bernardo Patherburnensi
Ian. 9
episcopo.
Veniens ad nostram presentiam dilectus filius noster W(ibal-
a. deberc excidisse videtur. b. aliarum c.
VVIBALDI EPISTOLAE 355. 356. 487
dus) Corbeiensis abbas gravem in auribus nostris querelam de- 1152 posuit, quod Widikindus parrochianus tuus cum quibusdam sa- tellitibus suis cimiterium Corbeiensis monasterii violenter intra- verit et valens 100 marcarum ausu sacrilego inde abstulerit, nec non capellam, quae in porta ipsius cimiterii constituta est, vio- lavit et, quae ibi invenit, ausu nefario auferre presumpsit. Quia igitur ad nostrum spectat officium, errata corrigere et laicorum presumptionem freno iusticiae cohercere, per presentia tibi scripta mandamus, quatinus predictum Widikindum et illos omnes, quos in prefata nequicia secum habuisse dinoscitur, districte commo- neas, ut prefato monasterio ablata restituant et de tanto sacri- legio condignam satisfactionem exhibeant; alioquin Widikindum et complices suos gladio anathematis Domino auctore percellas. Data Signiae ut supra.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 339, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/8c7980a8-c975-4a1b-9b92-ca8a3df1affe/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success