useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 432
Signature: 432

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
450. Wichmannus archiepiscopus Magdeburgensis Wibaldo scribii, Philippus ep. Osnabrugensis quid sibi responderit; seque col- loquium Merseburgense die statuto habiturum esse. (M.416.)
Source Regest: Monumenta Corbeiensia, Nr. 432, S. 598
 

ed.
Current repository
Monumenta Corbeiensia, Nr. 432, S. 598

    Graphics: 
    x

    1157 W(ichmannus) Dei gratia id, quod est in aecclesia Magde- Utt'in' burgensi, dilecto in Christo fratri W(ibaldo) venerabili Corbeiensi"

    abbati orationis atque servicii affectuosam exhibitionem.

    Super negotio vestro quid nobis a domno papa sit iniunctnm, domno Osenbruggensi significavimus1. Locum ei in Mersburg, diem quoque 10 Kalendas Februarii denotavimus. Nullum vero aliud responsum ab ipso adhuc accepimus, preter quod, nuntio nostro attestante, aiebat: se potius velle episcopatum dimittere, quam decimas illas, quas aecclesia sua sexaginta et amplius annis quiete possedit, sui episcopatus tempore perdere. Per eundem tamen nuntium verbis et non scripto mandavit: se nobis omnem, quam deceat, reverentiam libenter exhibere; super hoc autem verbo totius aecclesiae suae tam cleri quam populi consilium se velle habere, ipsumque consilium per honestas et maiores eiusdem aec- clesiae personas nobis usque ad epiphaniam* ostendere. Unde, omnibus aliis omissis, unum hoc fraternitatib vestrae responde- mus, quod, vitae nobis incolumitate servata, 10 Kal. Februarii — ita enim ex consilio ordinavimus — in loco condicto erimus et, sive domnus Osenbruggensis veniat sive non, secundum consilium fratrum et coepiscoporum nostrorum debita iusticia, quantum in nobis erit, desiderium vestrum non fraudabimus. Exemplum lit- terarum, quod petivistis, misimus; aliud non accepimus.

    a. CorbeiensU c. b. fraternitate c.

    1. ep. 444 supra p. 576. 2. 1157 Ian. 6.

    WIBALDI EPISTOLA 451. 583

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.