Monumenta Corbeiensia, Nr. 347, S. 507
(M. 325.)
Domno Wibaldo Dei gratia venerabili Corbeiensi abbati 1152 A(rnoldus), Dei patientia quidquid est, salutem et obsequium. Febr^inT
Non parum nos conturbavit, quod sic inopinato nos dese- rere, et infecto quodammodo negotio domni regis, nec nobiscum
a. exultone c. b. rcgnnm c.
492 WIBALDI EPISTOLAE 363. 364.
1152 redire nec ad ipsum' finem vestrae legationis vultis referre. Quod ^brTin. quia et nobis et vobis indecens, et domino nostro regi, qui ve- strum expectat reditum, omnino est inutile et indecorum, mone- mus et intime rogamus antiquam illam vestram dilectionem, quam nos nunquam scindi cupimus, quatinus, sicut nos imquam dilexi- stis, tum nostrib obsequii tum vestrae honestatis tum regiae re- verentiae intuitu" per diem crastinum nostrum velitis prestolari adventum, et sine mora et sine digressionis dispendio ad locum, unde movimus, et ad dominum nostrum regem cum gaudio et dilectione nobiscum remeare. Parati enim eramus et iam ocreas induere et vos adire, quia Lucenses, sicut predixeratis, solis verbis nos lactaverant, et ecce nuntius cum literis vestris advenit; et statim cum equos ascendere paravimus, consules cum magna precum instantia nos detinuerunt. Rogamus itaque et iterum roga- mus, uf, domini nostri regis memor, cras nos per diem expectetis.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 347, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/ff2121f1-d321-42d8-a949-765da1b494a8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success