Monumenta Corbeiensia, Nr. 404, S. 576
1153 F(ridericus) Dei gratia Romanorum rex W(ibaldo) Corbeiensi
"pt' Oci jjbbat i gratiam suam et omne bonum.
Si palatinus comes de Sumerseburc1 ad curiam venisset, correptiones et iudicii sententiam pro iniuria, quam tuae dile- ctioni infert, non subterfugisset. Attamen sub optentu gratiae nostrae ei precipiendo mandavimus, ut, predium Nienstede" tibi resignando, et beneficium, unde homines tuos expulit, eis remit- tendo, prorsus a tui et tuorum infestatione, sicut gratiam no- stram diligeret, cessaret. De processu vero nostro scias, quia in festo omnium sanctorum* Coloniam veniemus; ubi nobis pre- sentiam tuam exhiberi desideramus. Postquam vero familiari relatione iniurias et gravamina tua ibidem cognoverimus, dile- ctioni tuae et hominibus tuae terrae evidenter ostendemus, quod pro devoto et diuturno obsequio tuo, quod nobis et regno hacte- nus impendisti, gratiosum apud nos favorem in omnibus optinuisti. Quicunque enim serenitatem tuam in aliquo conturbaverit, gratiae nostrae offensam se incidisse procul dubio cognoscet.
Monumenta Corbeiensia, ed. Jaffé, 1864 (Google data) 404, in: Monasterium.net, URL </mom/Corbeiensia/f2267de6-bc5a-451a-9706-78a2e67df1b7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success