Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LXIV. , S. 138
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. LXIV. , S. 138
In nomine Domini Amen. Ad regiae dignitatis munificentiam pertinet, pro re publica bene agentibus et praecipue viris scientiis liberalibus et sacris Canonibus et scripturis theologicis eruditis, qui per literarum studia legendo et rudes seu in doctos instruendo et alios illustrando indefessis laboribus se exercent, virtutum prae- mia tribuere, et ut ipsi retributionis emolimenta percipiendo congrua, ad exequenda, quae ipsis incumbunt, alamores reddantur, caeterique eorum exemplo etiam spe firma refecti, ad acquirendum bravium in eisdem scientiis ferventius elaborent. Proinde ad perpetuam memoriam rei, nos "Wladislaus Dei gratia Вex Poloniae, nec non terra- rum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuyaviae, etc. Princeps supremus Lithwaniae, Pomeraniae, Eussiaeque dominus et haeres, ad notitiam omnium et sin- giüorum. quibus expedit, universorum tam praesentium quam futurorum, deducimus per praesentes: quod flagranti desiderio cupientes generale Studium in civitate no stra Cracoviensi per nos fundatum et certis privilegiis, libertatibus, iuribus, exem- ptionibus communitum, magis radicare ac firmare, ut dilatato sui tentorii funiculo, ul)eriores producat fructus, milites quoque et professores fidei catholicae generet. qui obscura dilucident, aenigmata reserent, errantes ad viam veritatis reducant. ac possint in die certaminis, dum et quando tam reipublicae seu regno nostro, quam ortbodoxae fidei ingruerit, resistere ascendentibus ex adverso, ad laudem divini no- minis, venerabilibus Professoribus, Doctoribus et Magistris almae Universitatis studii in civitate nostra Cracoviensi, nec noc venerabili et religioso viro Abbati de Cla- ratumba alias de Mogila, pro tempore existen ti, devotis nobis sincere dilectis, pure, simpliciter et irrevocabiliter, nec non in perpetuum nostra munificentia ac liberali- tate regia speciali tradimus, concedimus et donamus per praesentes iuspatronatus ec clesiae parochialis Sanctae Annae in civitate nostra Cracoviensi, quod ius ad prae- decessores nostros, recolendae memoriae Reges Poloniae, qui pro tempore fuerunt, et nos deinde atque hactenus pertinuit, et qui quidem Reges successive fuerunt et nos etiam fuinms hucusque in pacifica possessione vel quasi iuris antedicti, in ipsos quoque Professores, Doctores et Magistros, ipsamque Universitatem et Abbatem an- tedictos idem iuspatronatus transfundimus et transferimus, renuntiantes eidem iuri- pationatus ecclesiae Sanctae Annae praedictae totaliter et omnino, nec aliquid pro nobis et nostris successoribus, Regibus Poloniae in eodem iure patronatus penitus reservantes. Ut autem omnia et singula praemissa robur firmitatis perpetuo obti- neant, praesentes nostras literas scribi iussimus, nostrique maioris sigilli munimine roborari in fidem et testimonium omnium praemissorum. Actum Cracoviae, in cra- stino Innocentum, ipso videlicet die beati Thomae pontificis et martyris, Anno Do
mini Millesimo Quadringentesimo decimo octavo. Praesentibus reverendo in Christo patre domino Alberto Dei gratia Episcopo Cracoviensi, Regis Poloniae Cancellario, venerabilibusque et nobilibus viris Petro Wolframi Licentiato in Decretis, Scolastico Gnesnensi, Canonico Cracoviensi, in regno Poloniae et provincia Cnesnensi Came- rae apostolicae collectore, Magistro Nicolao Hynczonis Canonico Cracoviensi, The- saurario nostro, Nicolao de Michalow Palatino Sandomiriensi, Capitaneo Craco viensi, Clemente Wantropka de Strzelcze generali terrae Cracoviensis Procuratore, multisque aliis nostris tam spiritualis, quam saecularis status fidelibus fide dignis. Datum per manus praedicti domini Alberti Episcopi Cracoviensis et venerabilis viri domini Iohannis Schaffranecz Decani et Canonici Cracoviensis, eiusdem regni Vice- cancellarii, nobis sincere dilectorum. Ad relationem Serenissimae Principis dominae Elizabeth Dei gratia Reginae Poloniae.
(Ex archetypo membranaceo, cum reliquiis minoris sigilli regni, cerei ru- bri, filis sericis coloris albi, rosei et nigri appensi.— Nr. Archiv. Univ. 9001.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) LXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/43ae4d15-e5a3-4bbf-9bb4-f2adc7b367b8/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success