Isaac filii Canaan Iudaei de Cracovia, quod nullum debitum habeat in domo mu-
rata penes Collegium Artistarum sita, in se continentes.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XCVI. , S. 202
Nos Iohannes Coczinsky Iudex Iudaeorum per strenuum dominum Petrum de Pyeskowascala seniorem Schaffraniecz Palatinum Cracoviensem ad hoc specialiter deputatus, significamus tenore praesentium quibus expedit universis vel ad quos prae sens scriptum fuerit devolutum: quod Izak filius Ganaan Iudaeus de Cracovia ad requisitionem praefati domini Petri Palatini Cracoviensis iudicialiter confessus est et per expressum recognovit, se nihil habere, nec vult habere aut possidere ad septua- ginta marcas pecuniae datas per Iacobum Iudaeum olim thelonatorem in Luczska super domo murata circa Collegium Artistarum in platea Iudaeorum sita in Craco via , ex causa obligationis. Sed idem Izak dixit et nunc dicit, quod illae septuaginta marcae spectant et spectare debent ad praedictum Iacobum thelonatorem in Lucz- ska, aut ad eius filiam uxorem legitimam Mardochei Iudaei de Cracovia. In cuius evidentiam sigillum nostrum praesentibus in fidem et testimonium est appensum. Da tum Cracoviae, feria sexta proxima post dominicam Invocavit, Anno Domini Mil- lesimo Quadringentesimo tricesimo quarto. Praesentibus nobilibus viris Iohanne Fa der de Trambaczow, Iohanne de Krzeslauicze, Canaan et Lippaman Iudaeis Imatis de Cracovia, aliisque testibus circa praemissa fide dignis.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo viridi, taeniola membrana- cea al)penso. Sigïïlum exhibet scutnin cum insigni Grabie dicto, in cuius am- bitu legitur inscriptio Uteris minuscnlis sic dictis gothicis: j?. ioljannis.bt.cocina. Nr. Archiv. Univ. 18,231.)
xcvn.
Bartholomäus Carnifex de Brega domum suam Casimiriae sitam Magistro Gregorio Czenyewa coram Officio Scabinatus Casimiriensis resignât.
Casimiriae, Anno 1436, die 6 mensis August].
Noverint universi praesentium notitiam habituri: quod sub Anno Domini Mil- lesimo Quadringentesimo tricesimo sexto, feria secunda ipso die beati Sixti papae, in civitate Kazimiriae Iudicium bannitum per Nicolaum Wustehube tunc Advocatum iuratum et constitutum, et per Scabinos subscriptos, videlicet Franciscum Slywsch, Laurencium Textorem, Nicolaum Merkel, Casparum Carnificem, Andream Pistorem, Stanislaum Swyeboda, Swanthoslaum Newrzello, Sigismundum Cantrificem, Michae- lem Glogoza fuit solempniter contestatum, coram quo Iudicio bannito honestus vir Bartholomeus Carnifex de Brega cum Katherina coniuge sua legitima, filia olim Nicolai Zontag, personaliter constitutus, sanus corpore et compos rationis existens, non compulsus neque coactus, nec aliquo errore seductus, sed de mera et libera vo luntate resignavit domum et haereditatem suam in platea Sutorum inter muros Ka zimiriae et fluvium Wysle, eundo Cracoviam a sinistris, parte ex una circa Iunger- man et alia parte Weyzkegel funditus situatam, eo iure et dominio, quemadmo- dum solus hactenus tenuit, habuit et possedit, in tali et tanta longitudine, circumfe- rentia et profunditate, scientifico viro Magistro Gregorio Baccalario in Decretis honesti Petri Czenyewa de Ponte regali alias Stradomia, perpetue et pacifice haben- dam, vendendam, commutandam, alienandam et in usus suos beneplacitos converten- dam. Isto dumptaxat excepto, quod praedictus possessor dictara domum nulli spiri tual! aut nobili vendere praesumat, nisi dominorum Consulum sano super hoc requisito consensu. In cuius rei testimonium sigillum nostrum scabinale praesentibus est ap- pensum. Datum et actum die et Anno ubi supra.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo albo, taeniola membrana- cea appenso. Sigillum aliquantum mutilatnm exhibet literam К sub corona cum appositis duobus capitibus coronatis ex utraque parte. In ambitu legitur in- scriptio Uteris maiuscnlis sie dictis scholasticis: t S. SCABINO(RUM. KAZYMIRIE. CIVITATIS). — Nr. Archiv. Univ. 5479.)
188
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XCVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/615ee8ea-3942-4c56-a9a0-a6c6234b491d/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success