Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. IX. , S. 33
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. IX. , S. 33
Nos Spithco Palatinus et Capitaneus Cracoviensis notum facimus universis quibus expedit, praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris: quod venientes nostri aliorumque nobilium ad praesentiam honorata nobilisqne domina Margaretha relicta Stephani dicti Panchirz et Franciscus natus eiusdem haeredes de Ezesschotari, non compulsi, non coacti, nec aliquo vitio erroris seducti aut dolositate circumventi, sed sani mente pariter et corpore existentes, recognoverunt publice profitentes, se vendidisse et perpetualiter resignasse ipsorum totam domum magnam lapideam acia- lem, in contrata Sanctae Annae sitam, domui Iosschmani Iudaei in latere contiguam, ipsos iure haereditario concernentem, pro ducentis marcis grossorum Pragensium, se- xagintaque marcis communis monetae, atque equo decem marcis valente, numeri con- sueti Polonici, communiter in terra, regnoque Poloniae decurrentis, nec non pro sta mine panni Brusselini, provido viro Petro dicto Grerarsdorff civi Cracoviensi et ip- sius legitimis successoribus, veluti dicta domus acialis in contrata Sanctae Annae Cracoviensi situata, cum 'area eiusdëm in suis circumferentiis et limitibus late lon- geque ab aliis domibus et areis circumquaque adiacentibus distinguitur extensa, ni hil iuris, proprietatis, utilitatis et dominii in dicta domo relinquentes pro se ant suis successoribus legitimis, prorsus omnia, ius, proprietatem, utilitatem et dominium, quibus in dicta domo soli utebantur et eorum praedecessores freti fuerant congau- dentes, cum omnibus et singulis fructibus, censibus, attinentiis, pertinentiis, obven- tionibus et emolumentis universis, quocumque vocabulo exprimantur, ortis pro nunc et in posterum oriundis, per ipsum Petrum et eius succedaneos et haeredes legitimos te- nendam, habendam, possidendam, utifruendam, vendendam, donandam, commutandam, alienandam, ad ususque suos, successorumque eius ultroneos convertendam, prout sibi et suis haeredibus utilius et commodosius expedire videbitur, contulerunt eidem Petro et eius posteris perpetualiter resignando, promittentes iam dictum Petrum Gerarsdorff ab omnibus impetitionibus cuiuscunque personae Christianae autIudaicae occasione dictae domus venientibus intercedendo relevare, indempnemque reddere et quietem, sub omni bonorum suorum mobilium et immobilium ypoteca. Harum quibus sigillum nostrum maius de nostra certa scientia in fidem et evidentiam pleniorem, roburque firmitatis perpetuae est appensum testimonio literarum. Actum Cracoviae, feria qnarta post diem Omnium Sanctorum, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Nonagesimo quarto. Prae sentibus strenuis, nobilibusque viris dominis Sulcone Iudice nostro, Sbigneo de Mi
3
ronicze, Przeczsslao de Opathcouicze, Camerariis iudicii terrae Cracoviensis, Mar- cissio de Sborow, Pelka et Clemente de Lapanow haeredibus et alus quampluribus tide dignis. •
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo flavo, taeniola pergame- nea appenso. SigiUum exhibet scutum cum insigni Leliwa atque hac in aш- bitu inscriptione Uteris sic dictis gothicia minusculis: t IMgillnm. bomini. spitchonis - jjtttbts. bt. molattu. — Xr. Archiv. Univ. 6066.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) IX. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/76403c08-782b-4d3b-aebc-a0461ae49e1a/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success