Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. II. , S. 20
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. II. , S. 20
In nomine Domini Amen. Expedit enim reipublicae pro perpetuo regimine sui honoris legales habere viros, decore virtutum insignitos, scientia literarum relucentes et in maturitate consilii providos et perfectos. Sane pro universitatis statu laudabili et fluctuoso commodo speciali, salubriter videtur consultum, ut ea, quae regalis ma- iestas pro consolatione subditorum, divino auxilio mediante, facere decrevit, et limi- tatione debita perpetuare. Non immerito iidem subditi eadem omnia, quantum in eis est, uteris suis autenticas, fideli conamine, ad perpetuae rei memoriam pro se et pro suis posteris firmiter debent roborare. Igitur nos consules, scabini et iurati civitatis Cracoviensis, Serenissimi Principis et domini nostri gratiosi, domini Kazimiri Dei gratia Regis Poloniae illustris pium et saluberrimum desiderii conceptum obedienter sequi volentes cum effectu eius ad honorem, qui attendens regnum.suum a parti- bus Gallicanis, et specialiter a locis, ubi Studia vigent generalia, multum fore re- motum, infidelibus vero scismaticis et paganis, proh dolor, in ore nimis vicinum, ita quod ex voluntate divina et benigna largitione Sanctissimi in Christo patris et do mini nostri, domini Urbani papae quinti, propter literatorum virorum et populi con- fluentiam, Studium generale in qualibet licita facultate, pro consolatione dicti regni Poloniae et gentis ipsius, in civitate sua Cracovia erexit, privilegiavitque Magistros, Doctores, Scolares, Scriptores, Stationarios et Bedellos ac familias ipsorum. Quibus omnibus praedictis et singulis aliis, qui gratia studii in dicta civitate Cracoviensi
ñierint commorati, ipse dominus Rex vult esse pius dominus et gratiosus, ipsosque et eorum quemlibet in suis iuribus ac libertatibus infrascriptis conservare, ac ab iniuriis quibuslibet defendere et tuen gratiose: ut ex congregatione dictorum Magi- strorum, Doctorum et Scolarium, pro conversione infidelium paganorum et scismatico- rum, dicto regno confinantium, maior devotio praedicationis et instructio fidei ca- tholicae ad laudem et gloriam omnipotentis Dei et genitricis eius glorfosae Virginis Mariae crescat et augeatur. Omnes enim causa dicti Studii ad ipsam civitatem Cracoviensem accedentes, vel ab ipso Studio recedentes, cum omnibus rebus ipsorum, in omnibus et singulis passibus, pontibus et custodiis nullum theloneum, pedagium vel passagium solvere debeant per totum suum regnum. Sed et provisiones Magi- strorum, Doctorum, Scolarium et aliorum praedictorum, quas vel ipsi in partibus circumiacentibus comparare voluerint, vel eis amicorum, parentum vel fautorum libera- litate fuerint elargitae in esculentis et poculentis, sive lignis et aliis rebus quibuscunque. quae ad victum eorum fuerint opportuna, in praedictam civitatem Cracoviam per aquam vel terram ab omni theloneo libera et exempta transire permisit, nec per quempiam ea vult quomodolibet impediri. Item quod Magistri, Scolares et alii supra - dicti, qui gratia Studii in ipsa civitate Cracoviensi morabuntur, Rectorem habeant, qui in civilibus iurisdictionem habeat ordinariam in eosdem, et in criminalibus levi- bus causis, veluti si forte Scolaris vel quilibet praedictorum pro verbali iniuria, aut pro capillatione modica, seu pro percussione de manu vel pugno, etiam ad levem sanguinis effusionem, fuerit inculpatus, coram Rectore suo, et alibi nullatenus, de- beat conveniri, inhibens sub certis poenis, quod nullus aliquem praedictorum in prae- missis civilibus vel criminalibus levibus, ut praefertur, ad alium iudicem trahere praesumat. Verum et in criminalibus ac capitalibus, puta furto, latrocinio, homicidio, stupro vel adulterio et similibus notorie commissis, si praedictorum quispiam fuerit deprehensus, si clericus fuerit, statim ad episcopale iudicium remittatur; si autem laycus, regali iudicio subiacebit: ibi tamen non iudicabitur, nisi in Rectoris praesen- tia, nec per consuetudines vel Statuta municipalia civitatis Cracoviensis vel regni Poloniae, sed per institutiones Iuris canonici et civilis, nec condempnari possit ali- quibus probationibus, sed potius ad expurgationem condignam proborum virorum Ji- cite admittatur. Insuper si aliquis de praedictis de gravi et capitali crimine fuerit inculpatus, cuius cognitio, ut praefertur, non pertinet ad Rectorem, idem non poterit nec debebit deprehendi, nisi cum Rectoris familia et ipso primitus requisito, nec iu- dicari debebit aliter, nisi prout superius de clerico et layco clare est expressum: prout haec omnia in literis et privilegiis praedicti domini nostri Regis inde confectis plenius continentur. Nos vero consules, scabini et iurati Cracovienses supradicti Rec- tori Universitatis, Doctoribus, Magistris, Scolaribus et aliis omnibus quorum interest saepedictis in Studio Cracoviensi moram trahentibus, omnia et singula Statuta et pacta in Studiis Bononiensi et Fadwano consueta, ac per eos rationabiliter Cracoviae statuenda, promittimus perpetuo ipsis tenere et inviolabiliter observare, ipsosque in visceribus caritatis gerentes, manutenere votymus, in suis iuribus defendere et tueri, Rectori quoque supradicto, qui pro tempore fuerit, ad compescendum rebelles, prout in praefatis privilegiis domini nostri Regis continetur, assistere fideliter et praestare consilium, auxilium et favorem. Ut autem omnia et singula praemissa perpetuis tem- poribus firma et illibata permaneant praesentium et futurorum memoriae sane com- mendata, praesentes nostras literas Magistris, Doctoribus, Rectoribus, Scolaribus et
caeteris omnibus superius expressis, quorum interest, et qui pro tempore fuerint, dari mandavimus de maturo nostro et totius communitatis consilio et assensu, nostrae ci vitatis Cracoviensis saepedictae sigillo patenti roboratas. Datum et actum Cracoviae, in die Pentecosten, sub Anno Domini Millesimo Trecentesimo Sexagesimo quarto. Praesentibus his testibus Iohanne Dapifero Sandomiriensi, Pacossio de Aperias, Ni colao Wirzin'gi, Nicolao Edlyngi, Bertholdo Thartarj, Johanne Petermanni, Pescone de Sale, Ticzcone Opulor et Ylussio dicto Kazmir ac aliis quam pluribus consilium saepedictae civitatis nostrae Cracoviensis tangentibus, nostris consodalibus fidelibus et fide dignis.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo albo, funiculis sericis rubri et viridis coloris appenso. Sigillum exhibet imaginem S. Venceslai ar- mati stantis, manu dextra lanceam, sinistra vero scutum tenentis: ad latus dextrum apposita est aquila polonica, ad sinistrum autem corona. In ambitu legitur inscriptio uteris maiusculis exarata: S. MINVS CIVITATIS CRACOVIE. * S.WEN- CE-SLAUS * — Nr. Arch. Univ. 12,488.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) II. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/849552e6-3bcc-4969-8ab8-010cec737967/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success