tum venditionis duorum parietum domus in platea S. Annae Cracoviae, per Mar-
garetham relictam viduam Stephani Panchirz de Rzeszotary et fllium eius Fran-
ciscum Iosmano Iudaeo A. 1393 die 29 m. Maii factae in se continentes, approbat.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. VIII. , S. 30
Current repository:
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. VIII. , S. 30



In nomine Domini Amen. Wladislaus Dei gratia Rex Poloniae, Lithwaniaeque Princeps supremus et haeres Russiae etc. Ad perpetuam rei memoriam. Significamus
*J Literae hae, prout et seqnentes sub Nr. VITI. DC. X. XI. ХП. ХШ. et XIV. referuntur ad domum Collegii maioris per Vladislaum Regem Universitati stndii Cracoviensis applicatam.
universis, quibus expedit praesentibus et fiituris, praesentium notitiam habituris: quod pro parte Iosmani Iudaei Cracoviensis, camerae nostrae servi fidelis, oblata nostrae celsitudini petitio continebat, quatenus literam Spithconis Palatini nostri Cracoviensis, ipsius pendenti sigillo sigillatam, sanam et integram ac omni prorsus suspitionis vi- tio carentem, confirmare, ratificare et approbare velimus. Cuius tenor continuo se- quitur in haec verba:
„Spithco Palatinus et Capitaneus Cracoviensis tenore praesentium recognoscimus „omnibus et singulis tam praesentibus quam futuris, praesentium notitiam habituris, „quibus expedit universis: quod venientes nostram aliorumque nobilium ad praesen- „tiam nobilis domina Margaretha relicta Stephani dicti Panchirz et Franciscus filius „ipsius. haeredes de Rzeschotari, non compulsi nec coacti, nec aliquo dolo seu vitio „erroris seducti, sed sani mente pariter et corpore existentes, et animi, amicorumque „suorum salubri consilio communicato, recognoverunt publice profitentes, se vendidisse „ac perpetualiter resignasse duos parietes muratos et cum fundamento ipsorum domus „suae maioris in contrata seu platea Sanctae Annae, videlicet primum parietem cum „utraque parte ipsius, ita quod nullus ex ipso pariete nisi Iosman Iudaeus de Cracovia „et ipsius posteri utilitatem aliquam habere debeat, ab angulo caminatae eiusdem „Iosmani Iudaei et a testudine circa portam et quasi in porta eiusdem maioris domus „per modum arcus seu Iridis facta seu disposita, usque ad aliam domum retrofactam „Iosmani praedicti protensum pro nunc quae existit, et alium parietem ab eadem ca minata Iosmani praehabiti usque ad curiam vulgariter Dwor, decurrentes, ambos cum „parte utraque et cum omnibus mansiunculis vulgariter Gmachi intra eosdem pa- „rietes muratos factis et fiendis, et cum curia praedicta in fine parietis iam dicti vi- „cini et contigui domui antiquae Iosmani memorati, ipsos dominam Margaretham et „Franciscum filium eius iure haereditario legitime et per modum feodi vulgariter Wolne „concernentes, pro ducentis marcis grossorum Pragensium numeri Polonicalis, quadra- „ginta octo grossos marca pro qualibet computando, Iosmano Iudaeo de Cracovia et „ipsius consorti ac filiis, nec non proximioribus ipsorum tenendum, habendum, possi- „dendum, utifruendum, vendendum, donandum, alienandum, commutandum, altius et „inferáis et mansiones inter parietes muratos antedictos murandum, construendum, ae- „dificandum, frangendum, destruendum et meliorandum, aliter et per alium modum in „alia parte fenestras et ostia disponendum, ad suosque usus beneplacitos converten- „dum, prout sibi et consorti ac proximioribus eius melius, utilius, commodosius ac „honorificentius videbitur expedire, nihil iuris et dominii, proprietatis et facultatis in „praemissis parietibus et curia a supra usque ad fundamentum ipsorum ex utraque „parte aedificatis, et utrisque partibus parietum supradictorum, praefata domina Mar- „garetha et Franciscus filius ipsius pro se vel ipsorum successoribus legitimis reser vantes, sed prorsus onтe ius, proprietatem, facultatem et dominium iam dictorum „parietum et curiae, prout soli ab antiquis temporibus tenuerunt, possederont et ha- „buerunt, in ipsum Iudaeum Iosmanum et ipsius consortem ac filios et proximiores „ipsorum legitime cum aequali feodo vulgariter Wolenstwo perpetualiter transtulenmt, „tali conditione interfecta, quod si, quod absit, praelibata Margaretha vel Franciscus „filius eius domum ipsorum eandem maiorem muratam, cuius erant parietes, praetuitu „quocunquo cuipiam personae vendiderint seu vendiderit, et si huiusmodi venditor su- „per tali venditione cum Iosmano iam dicto concordatus non fuerit, extunc idem Ios- „manus vel ipsius posteri, omnes gancos et trabes singulas, quae in muro praedicti
„parietis protensi seu decurrentis a testudine ante portam et qui in porta eiusdem „domus ad aliam posteriorem domum eiusdem Iosmani iacuerint et aedificati existunt, „destruendi et eruendi habebit perfectam, plenam et omnimodam facultatem. Qui qui- „dem Margaretha et Franciscus filius eius suprascripti promiserunt se firmiter astrin gentes, iam dictum Iosmanum et suam consortem, filios et proximiores ipsorum, ab „omni cuiusvis personae, tam Christiani, quam Iudaei, infestatione et impedimento ac „dampno ratione parietum praedictorum per infestationes aliquorum evenientes relevare, „indempnem reddere et quietum. Si autem non intercesserint et indempnem non red- „diderint, extunc omne dampnum Iosmanus et sui proximiores, quod ratione huius- „modi parietum habuerit, in omnibus bonis, tam mobilibus quam immobilibus, quae „domina Margaretha et Franciscus filius eius praedicti babent pronunc et habituri .sunt in futurum, repetet et redundabit. Ut autem haec venditio benivola et ipsius „emptio gratuita in se robur perpetuae firmitatis obtineat, praesentes nostras literas „scribi et sigilli nostri appensione iussimus maioris soliti communiri. Actum et datum „in castro Cracoviensi, feria quinta infra Octavas Pentecostes, Anno Domini Mille- „simo Trecentesimo Nonagesimo tertio. Praesentibus strenuis et nobilibus viris domi- „nis Sulcone Iudice castri Cracoviensis, Borcone de Tschczenecz, Sbischcone de Stad- „niky, Andrea de Eambeschicze, Czciborio de Oglandow, Stanislao dicto Pusdro de „Kadslauicze haeredibus et aliis quam pluribus fide testimonioque dignis testibus ad „praemissa."
Nos igitur supradictam literam ratam habentes et gratam, ipsam in suis punctis omnibus, conditionibus, clausulis, articulis et sententiis confirmamus, ratificamus et approbamus, decernentes ipsam in eisdem suis punctis omnibus, conditionibus, clau sulis, articulis et sententiis robur obtinere perpetuae firmitatis, constituentes etiam sepefatum Iosmanum, consortem suam, filios et proximiores ipsorum, sepedictorum parietum et curiae, caeterarumque pertinentiarum eorundem veros et legitimos hae- redes et dominos ac perpetuos possessores. In quorum omnium testimonium et evi- dentiam clariorem praesentes scribi fecimus, nostrique pendentis sigilli robore iussi mus communiri. Actum Cracoviae, die dominico infra Octavas Corporis Christi, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Nonagesimo tertio. Praesentibus Spithcone Cracovien si, Iohanne de Tarnow Sandomiriensi, Iescone Liganza Lanciciensi Palatinis, Spith cone Subcamerario Cracoviensi, Iescone de Gozlicze Wisliciensi et Petro Kmithe Lublinensi, ac aliis multis nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus venerabilis Zaclicze aulae nostrae Cancellarii fidelis dilecti.
(Ex archetypo membranaceo, cnm fragmento sigilli cerei rubri, eiusdem typi sub Nr. VI. descripti, filis sericis colons rosei et viridis appensi. — Nr. Archiv. Univ. 5587).
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) VIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Cracoviensis/cb6788cf-ced8-49e3-9c45-7dca98fd4368/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success