coviae, post mortem Catharinae Czenkakathka ad fiscum regium devolutam, Cle-
menti de Moskorzow Vicecancellario regni Poloniae donat.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. VI. , S. 28
In nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Wladislaus Dei gratia Kex Poloniae, Ijithwaniaeque Princeps supremus et haeres Russiae etc. Dignum re- putamus et debitum, illum gratis et uberioribus ampliari munificentiis, qui frequen- tioribus studiorum obsequiis in oculis nostrae regiae maiestatis iugi constantia cla ruit et indefessi laboris operosa solicitudine celebribus actibus elucebat. Sane consi derantes gratae multum et acceptae fidelitatis obsequia fructuosa, quibus strenuus Clemens de Moscorzow Vicecancellarius regni nostri Poloniae, miles noster fidelis dilectas, ad ea quae nostrum et ipsius regni nostri decus et gloriam, honorem et commodum conspiciunt, promptis aspiravit affectibus et nunc continuato fidelitatis
studio, fideles nobis famulatus exhibere non desinit animo diligenti: quorum intuitu quamquam idem Clemens amplioribus gratiarum antidotis praeveniri meruerit, in aliqualis tamen laboriosae servitutis remunerationis solatium, ne labor antecedens praemio careat subsequente, praefato Clementi Vicecancellario, suis haeredibus et suc- cessoribus legitimis, de nostrae regiae liberalitatis opulenta plenitudine domum nostram sitam in acie ex opposito monasterii Sancti Andreae, in platea Kazimiriensi, a dex- tris Kazimiriam transeundo, quae quidem domus olim extitit Katherinae Czencacathca vulgariter cognominatae, quaeque ad nos et nostrum dominium per mortem ipsius Katherinae existit devoluta eo, quod eadem Katherina vitae suae finalem clausit terminum ad extremum, prole post se sexus utriusque minime derelicta, damus, con- ferimus et donamus donatione perpetua et irrevocabili, perpetuis temporibus affuturis per ipsum Clementem Vicecancellarium, suos haeredes et legitimos successores te- nendam, habendum, utifruendam, donandam, commutandam, obligandam, vendendam, alienandam ac perpetuo possidendam, et in usus suos beneplacitos et voluntarios con- vertendam, prout sibi et eisdem melius, utilius et convenientius expedire videbitur, pro suo et eorundem beneplacito voluntatis, constituentes sepefatum Clementem Vi cecancellarium, suos haeredes et legitimos successores, memoratae domus, prout ipsa in suis metis et limitibus ab antiquo longe lateque circumferentialiter et angulariter est distincta, eo iure et dominio, quibus eandem soli tenuimus, habuimus hactenus et possedimus, veros et legitimos haeredes et dominos ac perpetuos possessores. In quorum omnium testimonium et evidentiam clariorem praesentes literas nostras scribi fecimus, nostrique sigilli pendentis munimine roborari. Actum Potrcoviae, feria quinta post diem beati Stanislai martyris de mense Maii, Anno Domini Millesimo Tricentesimo Nonagesimo secundo. Praesentibus Spithcone Cracoviensi, Iohanne San- domiriensi, Sandziuogio Kalisiensi, Iescone Lanciciensi Palatinis, Cristino Sandomi- riensi et Cristino Sandecensi Castellanis ac aliis multis nostris fidelibus fide dignis. Datum per manus venerabilis Zaclice Supremi Cancellarii regni nostri Poloniae fidelis dilecti.
(Ex archetypo membranaceo, cum sigillo cereo rubro, funiculis sericis coloris rubri appenso. Sigillum defert scutum quadripartitum, quod angelus tenet, cum insignibus terrarum Poloniae, Lithuaniae, Calissiae et Cuiaviae. In ambitu legitur sequens inscriptio Uteris sic dictis gothicis minusculis exa- rata: * mlobialans. bti. gta . tti . fiolonit. litrotmitq . ptps . botuinns . ft. Ijtt . russ. — Nr. Archiv. Univ. 5901.)
VIL
Lelka Iudaea donmin suam Petro G-erhardsdorf coram Officio consulari Cracoviensi
resignât*).
Cracoviae, Anno 1392, die 4 mensis Decembris.
Nos Iohannes Hulczener, Nicolaus Bothner, Nicolaus Dambrow, Nicolaus Snp- parius, Petrus Fochsczagil, Ulricus Pacusszii et Hartlibus de Clutscha. Consules ci vitatis Cracoviensis recognoscimus quibus expedit per praesentes: quod in nostvi praesentia consilii Lelka Iudaea Cracoviensis, Adam Yiceadvocato procuratore re cepto, aedificia domus suae super fundo dominae Annae Georgii Czeyn relictae stantia in parva platea ex opposito fontis in platea Iudaeorum, eundo ad plateam Suto- rum, circa passum curiae Petri Girhardisdorff. cum eisdem iuribus, modis et limitibus. quibus eadem aedificia hucusque babuit, tenuit et possedit, circumspecto Petro Girbar- disdorff praedicto cum plena faciendi et dimittendi facultate iure baereditario libere resignavit, et promisit dicta resignans pro omni impetitione secundum ius civitatis et legem. Harum quibus dictae civitatis Cracoviensis sigillum appensum est testi monio literarum. Datum ipso die Sanctae Barbarae virginis, Anno Domini Millesimo Trecentesimo Nonagesimo secundo.
(Ex archetypo luembranaeeo, cum sigillo cereo albo, taeniola membranacea appenso. Sigillum aliquantum mutilatum, eundem typum exhibet, quod sub Nr. П. — Nr. Archiv. Univ. 17,923.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) VI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/6e14503d-b74a-4ea5-b0f0-8aa45e5ef784/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success