useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1145-1568) 12801210
Signature: 12801210
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1280 Dezember 10
Vergleich zwischen Konrad, Dekan in dem Kapitel der Alten Kapelle, und dem Spital, wonach letzterem ein Grund in der Stadt (für 75 Pfennige Jahresmiete) überlassen wird.  


Current repository
Spitalarchiv Regensburg SpAR Urk. 87

-Material: Pergament
Dimensions: 26 cm br. : 18,7 cm h.
Condition: Pilzbefall, löchrig
    Graphics: 
    x
    |N|os Chunradus dei gratia decanus ceterumque capitulum veteris capelle Rat(isponensis) notum facimus universis :| presencia inspecturis, quod cum inter nos ex parte una et collegium hospitalis Rat(isponensis) super situ cuiusdam aree ecclesie nostre attinentis proprietatis titulo questio verteretur ex altera diligenti autem habita de situ eiusdem aree perscrutacione, eadem area certis terminis domibus videlicet advocati super Danubium ab uno latere et Staubingerii ab alio latere, a fide dignis est media et contingua demonstrata. Nos itaque predictam aream sicut arbitratum fuit per viros discretos Gundacherum maioris ecclesie et Purchardum veteris capelle scolasticos et Fridericum civem Rat(isponensem) dictum Veslær contulimus tribus personis ad vite sue terminum Sibotoni, Chunrad[o] de Nverenberch, Rvgero de Arlpurch, eiusdem ordinis fratribus ad conservandum hospitali tantummodo ius sibi concessum, nec iidem fratres de censu aliquatenus respondebunt, set ipsum collegium LXXV den(arios) monete dapsilis in vigilia Pentecostes perhenniter nobis solvent, cum t[a]lis contractus inter nostram ecclesiam et dictum collegium non sit temporalis iuxta formam arbitrii, set perhennis, nec occasione incendii, vel alicuius eventus contrarii censum nostrum nobis solvere contradicent. Quocienscumque vero predictarum personarum una decesserit aliam nobis presentabunt cui ius simile acceptis ab eis LX den(arios) nomine arre (?) conferre tenebimur sine qualibet contradictione. Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa, presens scriptum sepedicto collegio hospitalis dedimus sigilli nostri munimine communitum. Huius rei testes sunt: dominus Vlricus decanus maioris ecclesie Rat(isponensis), Vlricus sacerdos de Geimersheim, Heinricus Huentel, Otto Rvgerus de Rætelbah, Chunradus de Pilsting, Ulricus Stralo fratres supradicti hospitalis et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini Mo CCo LXXX, IIIIo ydus decembris.

    Original dating clauseIIIIo ydus decembris

    Comment

    - VORLÄUFIGE VERSION -


    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.